Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.458-9.1.506
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.458-506
Not analysed yet
regna uidet pauper Nasamon errantia uento
discussasque domos, uolitantque a culmine raptae
detecto Garamante casae. non altius ignis
rapta uehit; quantumque licet consurgere fumo
et uiolare diem, tantus tenet aera puluis.
tum quoque Romanum solito uiolentior agmen
adgreditur, nullisque potest consistere miles
instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis.
concuteret terras orbemque a sede moueret,
si solida Libye conpage et pondere duro
clauderet exesis Austrum scopulosa cauernis;
sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,
nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus
stat, quia summa fugit. galeas et scuta uirorum
pilaque contorsit uiolento spiritus actu
intentusque tulit magni per inania caeli.
illud in extrema forsan longeque remota
prodigium tellure fuit, delapsaque caelo
arma timent gentes hominumque erepta lacertis
a superis demissa putant. sic illa profecto
sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentus
patricia ceruice mouet: spoliauerat Auster
aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.
sic orbem torquente Noto Romana iuuentus
procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus
inseruitque manus terrae nec pondere solo
sed nisu iacuit, uix sic inmobilis Austro;
qui super ingentis cumulos inuoluit harenae
atque operit tellure uiros. uix tollere miles
membra ualet multo congestu pulueris haerens.
alligat et stantis adfusae magnus harenae
agger, et inmoti terra surgente tenentur.
saxa tulit penitus discussis proruta muris
effuditque procul miranda sorte malorum:
qui nullas uidere domos uidere ruinas.
iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:
[ulla nisi aetheriae medio uelut aequore flammae]
sideribus nouere uiam; nec sidera tota
ostendit Libycae finitor circulus orae,
multaque deuexo terrarum margine celat.
utque calor soluit quem torserat aera uentus,
incensusque dies, manant sudoribus artus,
arent ora siti. conspecta est parua maligna
unda procul uena, quam uix e puluere miles
corripiens patulum galeae confudit in orbem
porrexitque duci. squalebant puluere fauces
cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris
inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum
miles in hac turba uacuum uirtute putasti?