Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.507-9.1.548
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.507-548
Not analysed yet
usque adeo mollis primisque caloribus inpar
sum uisus? quanto poena tu dignior ista es,
qui populo sitiente bibas!' sic concitus ira
excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
uentum erat ad templum Libycis quod gentibus unum
inculti Garamantes habent. stat sortiger illic
Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibrans
aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.
non illic Libycae posuerunt ditia gentes
templa, nec Eois splendent donaria gemmis:
quamuis Aethiopum populis Arabumque beatis
gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,
pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuum
diuitiis delubra tenens, morumque priorum
numen Romano templum defendit ab auro.
esse locis superos testatur silua per omnem
sola uirens Libyen. nam quidquid puluere sicco
separat ardentem tepida Berenicida Lepti
ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon.
siluarum fons causa loco, qui putria terrae
alligat et domitas unda conectit harenas.
hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
stat librata dies; truncum uix protegit arbor,
tam breuis in medium radiis conpellitur umbra.
deprensum est hunc esse locum qua circulus alti
solstitii medium signorum percutit orbem.
at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,
in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.
te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo
mergi Plaustra putas, nullumque in uertice semper
sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,
et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit
rectior aut Aries donat sua tempora Librae
aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,
umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Vrna.
stabant ante fores populi quos miserat Eos
cornigerique Iouis monitu noua fata petebant;
sed Latio cessere duci, comitesque Catonem
orant exploret Libycum memorata per orbem
numina, de fama tam longi iudicet aeui.