Latin · ~8 min
Book 9, lines 9.1.684-9.1.731
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.684-731
Not analysed yet
aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.
ille quidem pensabat iter propiusque secabat
aera, si medias Europae scinderet urbes:
Pallas frugiferas iussit non laedere terras
et parci populis. quis enim non praepete tanto
aethera respiceret? Zephyro conuertitur ales
itque super Libyen, quae nullo consita cultu
sideribus Phoeboque uacat: premit orbita solis
exuritque solum; nec terra celsior ulla
nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,
si flexus oblita uagi per recta cucurrit
signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli
arua bono uirus stillantis tabe Medusae
concipiunt dirosque fero de sanguine rores,
quos calor adiuuit putrique incoxit harenae.
hic quae prima caput mouit de puluere tabes
aspida somniferam tumida ceruice leuauit.
plenior huc sanguis et crassi gutta ueneni
decidit; in nulla plus est serpente coactum.
ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
sponte sua, Niloque tenus metitur harenas;
sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur
huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.
at non stare suum miseris passura cruorem
squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,
natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua
chersydros, tractique uia fumante chelydri,
et semper recto lapsurus limite cenchris:
pluribus ille notis uariatam tinguitur aluum
quam paruis pictus maculis Thebanus ophites.
concolor exustis atque indiscretus harenis
hammodytes, spinaque uagi torquente cerastae,
et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis
exuuias positura suas, et torrida dipsas,
et grauis in geminum uergens caput amphisbaena,
et natrix uiolator aquae, iaculique uolucres,
et contentus iter cauda sulcare parias,
oraque distendens auidus fumantia prester,
ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps;
sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
ante uenena nocens, late sibi summouet omne
uolgus et in uacua regnat basiliscus harena.
uos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
letiferos ardens facit Africa: ducitis altum
aera cum pinnis, armentaque tota secuti
rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;