Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.732-9.1.776
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.732-776
Not analysed yet
nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,
nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.
has inter pestes duro Cato milite siccum
emetitur iter, tot tristia fata suorum
insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes.
signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum
torta caput retro dipsas calcata momordit.
uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti
frons caret inuidia nec quicquam plaga minatur.
ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullas
ignis edax calidaque incendit uiscera tabe.
ebibit umorem circum uitalia fusum
pestis et in sicco linguam torrere palato
coepit; defessos iret qui sudor in artus
non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.
non decus imperii, non maesti iura Catonis
ardentem tenuere uirum, ne spargere signa
auderet totisque furens exquireret aruis
quas poscebat aquas sitiens in corde uenenum.
ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
arderet Nilumque bibens per rura uagantem.
accessit morti Libye, fatique minorem
famam dipsas habet terris adiuta perustis.
scrutatur uenas penitus squalentis harenae,
nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,
aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.
nec sentit fatique genus mortemque ueneni,
sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis
sustinuit uenas atque os inplere cruore.
iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo
mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli
seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem
auolsitque manu piloque adfixit harenis.
parua modo serpens, sed qua non ulla cruentae
tantum mortis habet. nam plagae proxima circum
fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;
iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus.
membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo
tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis
liquitur, et nigra destillant inguina tabe.
dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
uiscera; nec, quantus toto de corpore debet,
effluit in terras, saeuum sed membra uenenum
decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus.