Latin
Lines 1-46
Lucius Pomponius, Atellanarum fragmenta 1-46
Not analysed yet
quod ille dicit, cum datatim in lecto tecum lusi
Qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo,
Nec mortalis nec mortalium ullum in terra miseriust.
Ne quis miretur, cum tam clare tonuerit,
Vt, si quis dormitaret, expergisceret.
Aleo <non> ludam sane, <ne> meae male olant manus.
At ego rusticatim tangam, <nam> urbanatim nescio.
Id credo metuis ne <tibi> inuidiae siet,
Cum nemo qui a te recipiat reperibitur.
Tum prae se portant ascendibilem semitam,
Quam scalam uocitant.
bucco, puriter
Fac ut rem tractes. -Laui iamdudum manus.
Atque auscultare disce, si nescis loqui.
Exilui de nocte ad molam fullonis festinatim
Neque enim ego sum Memmi neque Cassi neque Munati Ebriae
postquam conueni omnis conuiuas meas
Metuo illum: iocari nescit, ludit nimium insaniter.
Occidit taurum toruiter, me amore sauciauit.
Si praegnans non es, paribis numquam.
immo mane!
Non esuribis diutius. -Qua re? -Rogas?
Clandestino tacitus taxim perspectaui per cauum.
saepe adnuit,
Inuenibit saepe.
Pergis properatim
Ieientare nulla inuitat
Dantor publicitus Dossenno et fullonibus
Cibaria.
Clipeum in medio fixum est.
noli, quaeso, irascere:
More fit, moriri suam <uir> quisque ut uxorem uelit.
Si quid expalpare possim ab illo . . . . .
Vos istic manete: eliminabo extra aedis coniugem.
Vix nunc quod edim inuenio: quid nam fiet, si quam duxero?
bene euenat! -
Ita fiat: et tibi bene sit, qui recte ominas.
balnea
Forus macellus fana portus porticus
non multi, sed temeti plurimi
Et ubi insilui in coculeatum eculeum, ibi tolutim tortor.
Quom palumbem ex ore tollit unum . . . . .
Vinum panemque, omnem ceterum aliam praeberem penum.
Scio pol te illam amare efflictim . . . . . . .
Possum exorare te ut recedas a me paulisper modo? -
Quantisper sat habes?
Longe ab urbe uilicari, quo erus rarenter uenit,
<Id> non uilicari, sed dominari est mea sententia.