Latin
Lines 47-92
Lucius Pomponius, Atellanarum fragmenta 47-92
Not analysed yet
Praesente amicis inter cenam d. o.
Quin ergo, quando conuenit, conplectite? -
Mi frater, salueto! -O soror, salue, mea!
Facite ut ignis feruat, ligna insipite, far concidite.
Mars, tibi facturum uoueo, si umquam redierit,
Bidenti uerre.
Ita uelim facias: iam pridem uolo lauatrinam laui.
Heus aptate, pueri, munde atque ampliter conuiuium!
Decimus mensis est, cum factum est. ita fit, ita semper solet:
Decumo mense demum turgens uerminatur, parturit.
Vocem deducas oportet, ut uideantur mulieris
Verba. -Iube modo adferatur munus, uocem reddam ego
Tenuem et tinnulam . . . . . . . . . . . .
Etiam nunc uocem deducam?
oro te, uaso, per lactes tuas
Caseum molle
Quid futurum est, si pol hanc ego discere artem attenderim?
Conforisti me, Diomedes.
Sero est: si sexta tibi placet, uenibo . . . .
Iam ego inibi adero: dum ego reuortor, age, anus, accinge ad molas.
<A> perii! non puellula est. numquid <nam> abscondidisti
Inter nates?
Incepi contui: conspicio coleatam cuspidem.
Quin bono animo es? uideo erepsti primiter de pannibus.
nam cibaria
Vicem duorum me comesse condecet
Solum.
Cum contubernale pugnaui, quia meam cenam . . .
Simile est, quasi cum in caelo fulgit propter lunam lucifer.
Praeteriens uidit Dossennum in ludo reuerecunditer
Non docentem condiscipulum, uerum scalpentem natis.
Dies hic sextust cum nihil egi, die quarte emoriar fame.
animos Venus ueget uoluptatibus.
Miseret me eorum, qui sine frustis uentrem frustrarunt suum.
cenam quaeritat:
Si eum nemo uocat, reuortit maestus ad maenam miser.
Dolasti uxorem. -Nunc ea propter me cupis
Concidere? -Etiam rhetorissas?
Ego illam non amplectar? ego non sauiem?
Si calendis <domi> conuiuant, idibus cenant foris.
Farinam insipui concussi condepsui.
sed meus
Frater maior, postquam uidit me ui deiectum domo,
Nupsit posterius dotatae uetulae uaricosae uafrae.
Sarculum hinc illo profectus illim rediisti rutrum.
Dixi ego illud futurum: in prima ualua est, uix haeret miser. -
Euannetur et mea socius opera ut fiat fecero.