Latin
Lines 93-133
Lucius Pomponius, Atellanarum fragmenta 93-133
Not analysed yet
Quid? dedi nebuloni, quem pertisumst <esse> pauperem
paenulam in caput
Induce, ne te noscat.
Mulier ubi conspexit tam mirifice tutulatam truam
Neque interim cacandi causa umquam incoxaui nate.
Nunc roges quid fiat: restis utilis est, uelet gulam.
Nescio quis molam quasi asinus urget uxorem tuam,
Ita opertis oculis simitu manducatur ac molit.
domus haec feruit flagiti.
Volo scire ex te, cur urbanas res desubito deseris.
Nunc quando uoluisti facere, fac uoluptati sies
Ibus.
Populis uoluntas haec enim et uulgo datast:
Refragant primo, suffragabunt post, scio.
Non erat qui corpus tremulum famula tutaret toga.
Mirum facies, fatue, si stud nimium mirabis diu.
Ergo, mi Dossenne, cum istaec memore meministi, indica,
Qui illud aurum abstulerit. -Non didici ariolari gratiis.
Pappus hicin medicus habitat, senica non sescunciae?
Magnus manduco camellus . . . cantherius
Ipsus cum uno seruo senex intestato proficiscitur.
Asside, si qua uentura est alia strena strenuae.
Quae tuleram mecum milia decem uictoriata,
In Graecia mercede ilico curaui ut occuparem.
Nummos certos dicas. -Dico quinquaginta milia.
Mirum ni haec Marsa est, in colubras callet cantiunculam.
Quid habes in surpiculis, calue? -Omne piscati genus.
Nescio quid: non est hoc merum, quod hic plorat . . . .
Quid hoc est tumulti?
Decipit uicinos: quod molendum conduxit, comest.
Nam plus quaesti facerem, quam quadrinas si haberem molas.
<Flet>, fit desubito hilarus; tristis saltat; ridens ringitur.
nisi nunc aliquis subito obuiam occurrit mihi,
Qui oquiniscat, quo conpingam terminum in tutum locum
rustici
Edunt libenter tristis atros intubos.
Sciunt hoc omnes, quantum est qui cossim cacant.
Decedo cacatum: <num qu>ae praestu<st hic> ueprecula?
Sed me exercet senica nequam, neque illo quid faciam scio.
Vis facere ut nouerca uetulum derepente deserat?
Ad Veneris profectust mane uetulus, uotum ut solueret.