Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS, lines 3.6.139-3.6.178
Ludovik Paskalić, Carmina 3.6.139-178
Unproofread scanNot analysed yet
Testanturque novi foelicia tempora veris
Esse per assiduos semper agenda iocos.
Tu tamen interea tristes sub pectore curas
Volvis, et ingrata est brumaque verque tibi.
Hactenus immensi processerit ira doloris:
Ultima moestitiae meta sit ista tuae.
Tristia nulla decent, sed gaudia laeta poetam,
Flumina Gorgonei qui semel hausit equi.
Tu sacer es templi Aonidum, Phoebique Sacerdos,
Qui tua castaliis ora rigavit aquis.
Te risus cantusque decent, lususque perenne,
Te decet et laetos semper habere dies.
Ergo age, Dalmaticae rarum decus Attice gentis,
Discute iam mentis nubila nigra tuae.
Aspice quid deceat vatem ,quid denique ,tantum,
Cui modo nostra parem non habet, ora virum.
Nec tibi sit tanti quanuis carissima coniux,
Quique tenax imis ossibus haeret Amor,
Immemor ipse tui videaris ut esse decoris,
Debet enim magnis cedere cura minor.
Illa quidem summo (sit phas mihi credere) coelo
Seu quaecumque piis manibus ora datur;
Te te hora ex illa miseratur triste querentem,
Forsitan et tales fundit ab ore sonos.
Chare mihi coniux, quondam dum vita manebat,
Plus oculis multum, plus animaque mea:
At nunc chare mihi, quantum nec dicere verbis
Possum ego, non animo concipere ipsa meo:
Parce meam tristi gemitu turbare quietem,
Et sine me placida pace perenne frui:
Haec tua nanque meam turbant suspiria pacem,
Rumpitur hoc querulo nostra dolore quies.
Sed, si tantus amor, si te iuvat Attice nostro
Connubio aeternos continuare dies;
Vive pius, nostraeque sequens vestigia vitae,
Carpe salutiferas versus ad astra vias.
Sic ego te meritis modicum post tempus onustum
Excipiam, et charo comminus ore furar;
Atque hic aeterni vinclis iungemur amoris,
Terminus et nostri nullus amoris erit.