Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS, lines 3.6.95-3.6.138
Ludovik Paskalić, Carmina 3.6.95-138
Unproofread scanNot analysed yet
Quid superest igitur? nisi, quod reparabile non est,
Ex animo iubeas ut procul ire tuo?
Pone modum lachrymis, nec tantum indulge dolori:
Pernitiem lachrymae saepe dolorque ferunt.
Testis erit Niobe, testis tibi turba sororum,
Eridani vitreas quae super astat aquas.
Testis erit, propria qui captus imagine vidit
Flens sua purpureo corpora flore tegi.
Et, quae clausa cavis respondet vallibus Eccho.
Versaque in aeternas impia Biblis aquas;
Et quae praeteritos suspirans Solis amores
Vertitur, igniferum qua rotat ille caput;
Nec minus et pompis feralibus apta Cupressus,
Quam iuvat assiduus nunc velut ante dolor.
Haec dixisse sat est, quanvis et plura supersint,
Quae foret hic ingens enumerare labor.
Haec subeant exempla tibi, luctuque represso
Solentur casus damna aliena tuos.
Est dolor hic magnus (dices) et causa doloris
Maior, et humanae negligit artis opem.
Difficile est fateor, tantos compescere luctus:
Convenit at cunctis rebus inesse modum.
Nanque hanc immensi faciem, quam cernimus orbis,
Quattuor in cuius sunt elementa sinu;
Si riget assiduus tepidis sine solibus imber,
Esset inhumanis vix habitanda feris:
Sin ferat aeternos sine gratis imbribus aestus,
Torrida non homini, non erit apta feris.
Fert tamen illa homines, nec non genus omne ferarum;
Natura alternas sic variante vices,
Ut quum tristis hyems gelidos effuderit imbres,
Cesserit et Boreae vis fera, visque Noti,
Incumbant placidae coelo Zephyritidos aurae,
Vestiat et nudam vernus amictus humum.
Aspice ut omne nemus summis nova germina ramis
Extulit, et laeto gramine terra viret.
Hic violas, illic formosa papavera cernis,
Canaque corythio lilia mista Croco.
Attamen hic glacies; illic paulo ante videbas
Grandinibus mistas cuncta operire nives:
Atque ubi ventorum rabies violenta fremebat,
Spirat ab occiduo nunc levis aura mari.
Undique iucundo resonat nemora avia cantu,
Dum passim dulces dulce queruntur aves;