Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, DIALOGUS AMATORIUS, lines 3.7.42-3.7.66
Ludovik Paskalić, Carmina 3.7.42-66
Unproofread scanNot analysed yet
Non puer hanc Veneris, non Venus ipsa dedit.
Uno eodem partu mecum fuit edita; mecum
Vivit, et extremos est subitura rogos.
Haec mihi lascivas abigit de pectore curas,
Nullus ut introeat in mea corda calor.
Haec mihi sola sat est, ne vincar ab hostibus ullis;
Et tutam feritas me mea sola facit.
Haec igitur bona, quae mihi tam formosa videntur,
Nec tua; nec longos sunt habitura dies:
At tua, at assiduos tecum mansura per annos,
Gorgonea feritas non feritate minor.
Quid faciam infoelix, si quod iuvat, est breve munus
Alterius; proprium, quod nocet, illud habes?
Scilicet, ut caeca solvens caligine mentem
Non bona, quae fugiunt, sed bona mentis ames;
Est breve forma bonum, sed mens formosa perenne,
Authori similis permanet ipsa suo.
Sic tibi mitis erit, quae nunc riget aspera Gorgo;
Et nostro poteris semper amore frui.
Ite cupidineae nostro de pectore curae,
Et procul insanus mente recedat Amor.
Hoc aurum, has gemmas, hoc mel, hos denique flores,
Quicquid erat, stultus quo capiebar amans,
Has ego delitias animi ceu signa putabo;
Et velut in speculo mentis amore fruar.