Latin · Dactylic hexameter
Liber quartus, EIUSDEM SYLVA AD GALLIAE / REGEM RELIQUOSQUE / PRINCIPES CHRISTIANOS, lines 4.1.1-4.1.48
Ludovik Paskalić, Carmina 4.1.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
O qui terrarum magnas moderaris habenas,
Quas hinc aereae celsis amfractibus Alpes,
Inde Pyrenaei praerupto vertice montes.
Obcingunt, mediasque vago secat amne Garumna,
Quem Pater aeterno superum dignavit honore,
Excelsumque dedit super omnia nomina nomen:
En tibi protensis tellus Oenotria palmis
Supplicat, et posito iam mitis Iberia fastu,
Atque omnis, cui laudis amor, cui Martia cordi,
Gloria, qui castas CHRISTUM veneratur ad aras,
Summissa te voce rogat; iam parce furori,
Parce odiis, iramque animo depone receptam;
Et iam ,si qua tuam (licet aequa iniuria) mentem
Versat adhuc, dirum vindictae dulcis amorem
Comprime, vel saltem potiora in tempora differ:
Nec tibi sit tanti saevo indulsisse dolori,
Invisaeque animum gentis saturasse ruina,
Ut, procul infrenis dum te rapit impetus irae,
Ante tuos oculos frustra, tibi credita, CHRISTE
Hei mihi Barbaricae populentur ovilia turmae.
Nec modo non tantam studeas avertere cladem
Sed (scelus, haud ullo quod non delebitur aevo)
Ipse caput, tantique unus sis causa furoris;
Unus agas rabidas nostra in praesepia Tigres,
Et, CHRISTI quem sancta Fides speraverat omnes,
Ante alios contra infidos, contraque rebelles,
Semper habere Ducem, solum nunc sentiat hostem,
Solius infestis videat sua templa catervis
Et sua sacra rapi: nec te super aethera fama
Cognite commoveant proavorum exempla tuorum;
Qui toties Scythico Latium turbante tumultu
Transgressi gelidas multa cum laude per Alpes,
Sponte sua, afflictis per mille pericla tulere
Rebus opem, mediisque feri de faucibus hostis
Innocuos rapuere greges: maioraque longe
Audentes, tumida victricia signa per undas
Vecta Palestinae fixere in littore terrae;
Tantus erat pietatis amor, CHRISTIQUE recepto
Intermissa diu renovarunt sacra sepulchro.
Si te nulla movet priscae virtutis imago;
At saltem moveant, quos pulchros sissa capillos,
Et lachrymis suffusa genas, tibi porrigit uni
Assiduas Europa preces. age respice fines
Illyricos, quanto furiarum turbine perflat
Thracia saeva Phalanx; quanto foedata cruore
Circumquaque Novi videantur maenia Castri:
Quot strages, quot damna suis ostentet in agris
Tota Phalantaei miserabilis ora Tarenti.