Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 101
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse uero dixerint, rhabar barum saltem dysentericis dandum esse, &myrobalanos, &ea quae licet aluum soluant, modicè tamen soluunt, &,quod in curatione hac mirifice desideratur, post eorum solutione, adstri ctionis uestigia relinquunt: alia etiam danda esse medicamen ta quae aluum molliant, ut tamarindos, &huiusmodi, ea ta men cum his quae eorum malitiam infrenent, permiscendo, Ga leni praecepto in primo de comp. med. secundum genus, &se cundo derat. uict. acut. At ęgo dico rhabarbarum, ut plurib. A manifestis constat experimentis, &Arabum etiam testimonijs, mirè humores, eosque in uenis existentes attrahere &educere, temperamentique calidi esse, &sicci: quo fit, ut agitatione nimia, &ob alia, quae suprà diximus, succi irritentur, ac tor mina à calidis humorib. genita magis ac magis adaugeantur, &ex desidendi frequentia febris excitetur, ut ait Gal. in viij. curandi methodi. In rha uerò, quod antiquis innotuit, quamuis quaedam caliditas sit, debilis tamen illa est, atque sicci tati &adstrictioni, quae in ipso est, aditum faciliorem praestat. Huc accedit, quòd ea quae frigida sunt, &sicca, dysentericis magis conferunt, quàm quae calida &sicca, quamuis &haec commodo esse possint non minimo, quemadmodum legenti an tiquorum scripta satis notum fieri posse autumo. Quapropter nec eorum quidem consilium, qui pharmacis utuntur soluentibus, probauerim, etiam si perusta darent, &modico pondere, cum id sit praeter Galeni, &omnium Graecorum, qui quidem ad nos peruenerunt, atque Auicennae opinionem, si propensiore examine ipsius dicta ponderentur. qua ratione &myrobalanos ob uires illis à Mesue attributas non lau damus, tametsi hos tutius dari posse putem, quàm rhabarbarum, propter minorem quae illis inest soluendi uim. Imminuuntur quidem medicamentorum facultates, si ea perurantur, saepiusque ex aqua colluantur, ut à Galeno ostensum est in tertio curandi methodi, &in libris de simp. med.