Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 100
Unproofread scanNot analysed yet
Adde etiam quòd Galenus ter tio de causis symptomatum, inter assiduae excretionis causas &mordicationis, uim pharmaci uel cibis coniuncti, uel seorsum sumpti connumerat: &secundo praedict. cap. X. di cit, medicamenta acriora si ulceribus malignis ingerantur, rigorem &febrem excitare. Etenim scimus Galenum in paulò antè à nobis citato aphorismo lac prohibere in biliosis deiectionibus, &febribus, quod celerrimè à causis calidis in uapores conuertitur: sed non ideo tollitur, quinetiam quòd fluxum augeat, dari prohibet Hippocrates, quemad modum satis manifestum est, si ea exactè considerentur quae ab eo, &etiam Galeno scribuntur in iiij. de ratione uictus quę in acutis morbis exhibetur, ubi lac quoque, si febris adsit, in torminibus dari prohibetur. Soluere uero aluum lac fatemur, &quidem quanto serosius est, tanto ad soluendum illam magis idoneum est, ut camelinum, &asininum, ut ait Gal. in libro de cibis boni &mali succi, &v. curandi me thodi. Sed non ideo sequitur, etiam absente febre, quòd in dy senteria tale medicamentum dari debeat, quale rhabarbarum est, &huiusmodi quae plurima pollent soluendi facultate: omnino enim deficiunt, qui difficultatib. intestinorum laborant &uigilijs immoderatis, quae ijs euenire solent, qui eo morbo uexantur, ut est in primo ad Glauc. cap. de curat, febris continuae, &secundo derat. uict. acut. Neque uerò nos latet Galenum in secundo de simp. med. cap. xiiij. humores morsio nem facientes prius educendos esse nos docuisse, mox quę morsionem tollant, in os dare, &per inferiora in aluum indere, sicuti chondrum, lac, ptisanam: ne si illa, quae ἐπικερασικὰ sunt, hoc est, temperantia, exhibeantur non elotis prius intestinis, cor rumpantur: sed melle animaduertendum est eum noxios edu cere humores, non autem soluente ullo, quod ualens sit, ut isti affirmant, medicamento.