Latin
111
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 111
Unproofread scanNot analysed yet
Magis igitur idoneum uidetur, ut in mor bi huius initio causa quae ipsum gignit, auferatur, quàm ul lo alio tempore, priusquam ulcus, quod κακonsες appellant, generetur, atque in intestina serpat, ut Galeni uerba ostendunt, praecipuè in secundo de simpl. medic. capite suprà citato. Consultius autem esse ducerem, si qua urget humorum aliunde fluentium origo, quae id exigat, ut ad eam tollendam, &ad ulcus inhibendum, uenam secemus, quemadmodum Aëtius apertè confirmat, si tamen id auxilij genus aegroti uires, &reliqua simul patiantur, quàm huiusmodi soluentibus pharmacis uti. Optimum etiam est corrigere membra, quae prauos generant humores: hi enim ad intestina demissi, dolores excitant uehementissimos. At enim Galenus in iiij. de uict. acut. morborum, &in eo loco quem superius citauimus, qui est ad Glauc. fluente aluo sanguinem mitti prohibet. Ad quod respondeo, sententiam illam minimè ueram esse, si de uera dysenteria, &in qua excrementa liquida non apparent, intelligatur, &quae à mala hepatis intemperie ortum habet, &de morbi huius initio: sed de alijs alui profluuijs, &temporibus, indubitatam quidem esse: dysenteria enim rectè alui profluuium appellari non debet Quibus singulis, ut supra exposuimus, absolutis, dy sentericos omnes, qui tamen conualituri sunt, conualescere posse speramus, atque huius curationis uiam, quae quidem antiquorum est, &à Leonharto Fuchsio prius, quàm à nobis monstrata fuit, probatam iri. Et si, Platonis testimonio, antiquissimum sit, nullum detrahentium morsus euitare posse, illud obiter dicam, à Fuchsio M. Gatinaram haud meritò reprehendi, quod eclegmatis rosacei ceriam in dysenteria portionem dederit, cum non illud ex sua, sed alio rum opinione dicat. Omitto nunc quod hic sua iactabit experimenta à datis pharmacis prospera, ille autem à non datis: non quia non putem experimenta cum ratione facta, &legitimè, laudanda esse, sed quia non ea probem, quibus non consentit ratio: qui enim, ut ait Galenus cum historiam au guris Graeci &Arabis narrat, recta ratione medicam artem exercet, ei nos rem ex sententia succedere posse arbitramur: sin contrà eueniat, ui morbi aegrotos perire proculdubiò existimamus, non ex remedijs tempestiue adhibitis.