Latin
112
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 112
Unproofread scanNot analysed yet
Secus uerò ijs euenire existimo, qui non opportunis remedijs eos cu rare posse confidunt: qui quidem licet quandoque incolumi tatem consequantur, casu quopiam, seu uirium, quae in aegro sunt, fortitudine, seu morbi imbecillitate, seu aliqua praecedentium remediorum recta applicatione conualuisse potius existimandum est, quàm artis beneficio. Similes uero hi mi hi illis esse uidentur, de quibus Gal. in secundo ad Glauc. scripsit, qui morbos quidem curant, homines autem interficiunt, quique experientiam sine ratione prae se ferunt, atque haeresim methodicam omnia artis bona destruentem sequun tur: illa enim sermones aliquos dogmaticos quidem habet, sed qui tamen multis pleni sint erroribus. Quae uerò ratione &experientia comprobata non sunt, ad animalis interitum tendunt. Tutius autem esse existimo, aegrotos ui morbi perire sinere, quàm nostra ulla opera mala, aut medicamentis incertis eos praeproperè iugulare, tametsi non absque aliqua nostri nominis nota. Sed contrà hi longè alijs pręstan tiores esse uidentur, qui quoties ad aegrotum aliquem acce dunt, semper aliquid noui agunt, magno saepenumero lan guentis incommodo, atque malo, cum neque etiam morbi naturam, atque aegroti aliquo modo inuestigauerint: id quod tamen medico summopere obseruandum est, si Galeni praecepta maximè tueri student, &ueri officium medici. Non solum autem ui morbi pereunt aegrotantes, aut quia ipsi ali quid committant, sed quia etiam eos medici male curent, ut est in primo praedict. cap. xxxiiij.