Latin
115
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 115
Unproofread scanNot analysed yet
secundum locos, dicit se uelle agere deijs qui uerè dysenterici sunt, in quibus neque hepar affectum est, neque alia urget affectio, praeter intestinorum ulcus tantum, aut cum putrefactione aliqua obortum, quam medici usitato uocabulo νόμην ap pellant: tandemque de ijs se agere uelle ait, quae ad talem affectionem commoda sunt, &experimentis multis cognita: &ita deinde confectiones uarias, pastillos, quos Gręci τροχίσκοες no minant, potiones, acria enaemata, &huiusmodi alia ad praedi ctum morbum subscribit. Ex quib. Galeni uerbis manifestum est, haec adstringentia etiam, quae per os tam frequenter dari solent, in uera dysenteria dari debere, nullo ibi existente alio aliquo hepatis affectu, quapropter eos, qui huiusmodi siccantia, &adstringentia dant medicamenta, à recta meden di ratione, &scopo declinare existimo, potissimum si his in dysenteriae principio utantur, atque si febris unà aegrotum malè affecerit, quòd obstructionis causa sint, &putridorum humorum in corpore retentionis: sed uel declinante morbo, uel si febris minimę fuerit considerationis, ut aitur Aetius, dari poterunt: quod postea à Conciliatore differentia ceij. latius tra ditum est. Sciendum est etiam innumeros dysentericos persaepe curatos fuisse, qui cum grauiter aegrotarent, magna pars tunicae interioris intestinorum putrefacta deperierit: qui tamen non curati fuissent, nisi alia tunica super corruptam illaesa esset, quemadmodum scribit Galenus in iiij. de usu partium libro.