Latin
116
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 116
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò (id enim etiam libet addere) ut miraremur fecit, quod hi, qui Nicolos, Vgones, Iacobos, et illius sectae autores semper prae manibus habent, ingentem illam asini molam, &Sisyphi saxum uersantes, nullam unquam de barbaris enaematis mentionem fecerunt, quae in fractura uenae à Galeno, &alijs Graecis laudantur, uel huiusmodi me dicamentis, &dropacismis, quę in auertendis humoribus, quod in hac curatione plurimum desideratur, multum confe runt: quodque pariter cucurbitularum remedium super uentre affigendarum horarum quatuor spacio, praetermiserint, ab Auic. tantopere decantatum: aut etiam Smaragdum ipsum, cum omnia aegrotis proponere consueuerint, non quidem salutis eorum gratia tantum, sed ut omnia se scire ostendant, &lucrifaciaut, priusquam alter nostri ordinis accitus ad aegrum accedat. Haec ita explicauimus: uos uerò plurimum ro gamus, ut quid de his sentiatis, in medium ne pigeat afferre: corripit enim, ut scitis, morbus is innumeros, cuiuscun que status sint: sed potissimum illos, quos antea scripsi, homines. Verùm placandam in primis Dei iram optimum esse du xerim, idque extremum esse in nostris malis perfugium, &remedium. Reliqua autem, quae praesenti negocio utilia sunt, quoniam latius à maioribus nostris traduntur, &facilè quiuis ea legere potest, consultò praetermisimus. Valete. Calend. Iulij, M. D. XL. Aloisius Mundella medicus, Hieronymo Feroldo compatri. EPIST. XIII. in qua locus Gal. 4. de rat. uict. acut. explicatur On desinis Hieronyme ea facere, quae amorem erga me tuum, &beneuolentiam indies magis ostendant. Vt enim cognouisti eam nos opinio nem tueri, quae in τῆς δυσγντορίας curatione pharmaca soluentia in os dari prohibet, &oppositam damnare, statim sententiae illius recordatus, quae est in iiij. libro de ratione uictus acutorum morborum, ubi Gal. quae ualenter soluunt medicamenta, laudare uidetur, in expositione illius loci, qui sic incipit: Si aluus liquida fuerit, &c. me amicè admonuisti, ut illam accuratius considerarem: locus enim paulò obscurior uidetur, &qui dubitationem non minimam prae se ferat.