Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ex ijs quae à nobis superius dicta sunt, &quae inferius dicentur, innotuisse arbitror, eum in curatione febrium putridarum dari non debere. Si uerò quispiam adhuc pertinaciter neget Smaragdum ad exquisitissi mum pollinem terendo redigi non posse, sed in notabiles portiones fractum ita in uentriculo residere dicat, donec ex tra per aluum demissus fuerit: neque etiam nobis illud obstiterit, sed magis opinionem nostram confirmabit. Concedimus enim aliquod adeò potens pharmacum reperiri posse, ut nul lo indigeat calore ad aluum deijciendam, neque etiam resoluatur, imo sicuti deuoratum sit, reddatur: quemadmodum de cata potijs quae ex chamaelea conficiuntur, a Dioscoride traditur, quod tamen diuersum est ab ea, quę est in Smaragdo, ratione, ut patet: haec enim, cum inter prima diuisionis à Gal. po sitę membra reponantur, non liquescunt propter exiguam moram, quam credendum est illa in uentre, atque intestinis facere, cuius causa est chamaeleae uis insigniter abstergens, mor dax, &urens: quibus abundè praedita, sua morsione linguam lacessit, &arteriam deradit: &ideo pilulae ex ea confectę ac praeparatae, exiguum uel nullum, ut deleteria quaedam, caloris nostri auxilium, siue is sit naturalis, siue pręter naturam, ut aluum soluant, desiderant, atque ita non colliquatae remanent, quemadmodum de Colocynthide scribit Gal. quae ita ualide soluit, ut ipsa quos per aluum deijcit humores anteuertat. Quaedam enim medicamenta purgantia ad humorum attractionem idoneam possident similitudinem: quaedam non perfectè eam obtinent, uerum in animantis corpore accipiunt, non secus atque urentia medicamenta: unde du plex in his est similitudo, una actu, altera potentia, ut est in tertio de simpl. med. cap. Xxv. quae singula quidem à Smaragdi natura unusquisque maximè differre iudicabit, atque argumentum id aduersus fundamenta nostra nullius ponde ris esse.