Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 13
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dicendum est quod is in nobis id agat, quod &de alijs, &de lepore Indici maris fertur, qui suo tactu pestilenti uomitum &stomachi dissolutionem creat, Aëtij testi monio lib. xiij. cap. liij. cum minimè eadem ratio sit, atque nul lae unquam, quibus humorum uitio fotus, leuari possit febrilis affectus, deinceps secutae sint inanitiones, quod quidem ab ullo qui de illius natura &ui scripserit, traditum esse legerim, alui scilicet deiectione, sudore, uomitu, mictumue, aut alio quouis modo: nisi quaedam, quae tamen ab illis non explicantur, symptomata: quod ijs euenire solet, qui leporis superius dicti uenenum sumpserunt, uel etiam cantharides, ut ait Gal. iuxta libri noni desimpl. med. initium: humores enim, qui omnino corrupti sunt, nequaquam in priorem suum statum restitui possunt, secundum Galeni &Aristot. sententiam: natura enim suis uiribus utens semper quicquid opti mum fieri contigerit, his quae aluntur partibus adsimilare, quicquid uerò alienum, conatur expellere, ut est in secundo de differentijs febrium libro. Quibus sic à nobis confirmatis ac constitutis, imprudentis sanè consilij fuerit, Smaragdum magno quidem precio emptum, &comminuere, &terere: quemadmodum etiam uelle uidetur Manardus in ultima, quam in Mesuen ędidit censura, cum suae substantiae uiridi tate peruia, &grata pulchritudine custoditus, collo pro amuleto suspensus, cordiue, aut alteri corporis parti alligatus, aut quemadmodum à mercatoribus uenundatur, uora tus, ita nec minus facilè mederi possit, &per aluum secerni, ut de laspide uentriculi ori adhaerente superius monstratum est: cumque alia multò facilius, &minori cum iactura, quae quidem eiusdem sint cum illo facultatis, parari possint, quem admodum de hyacintho ab Auicenna proditur in ore detento: atque fortasse ex tritione illa aliquid suarum uirium tolli uerisimilius sit, ut ait Auerroes in V. collectaneorum, cap. xxxi. ubi errorem medicorum illorum redarguit, qui hordeum frangebant ad faciendum illius decoctum: simile dicens illis esse, qui Smaragdum comminuebant, tanquam medicamenti uim 2. de rat. uict. acut. destruentes. At cum eiusdem libri cap. Ix. scriptum sit, super cotem eum teri debere usque ad pondus granorum ix. hordei, dubium non est quin prioribus haec illius dictis aduersentur: quod aliàs à nobis diligentius considerandum erit. His ad di etiam potest, quòd, si suspendatur collo Smaragdus, aut alius, qui illius sit facultatis lapis, diutius intra corpus penetrans illius uis morari &permanere apta erit, quàm si semel, aut bis, uel ter hauriatur, &per aluum exeat.