Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 152
Unproofread scanNot analysed yet
Et, ut distinctius loquar, prima balnei pars, siue do mus, humores calefacere &liquare potest, &quae inaequalia sunt, aequare, &cutem laxare, &multa quae sub ea sunt detenta inanire. Secunda eius pars, ubi quis in sicco corporis affectu ea utitur, potest utiliter solidas partes madefacere. Tertia balnei pars potest, cum aliquis frigida utitur, &totum corpus refrigerare, &cutem densare, &uires firmare. Quarta uerò corpus per sudores citra refrigerationis noxam inanire. Cum igitur quispiam balneo uti uoluerit, in remissione febris eo utatur, corpore iam mediocriter transpirante, quòd omnia ex eo tum fuliginosa excrementa, tum fumea educat. Animaduertendum insuper ut nullius uisceris imbecillitas subsit, neque horror dum administratur, incidat. Haec, quaecunque febris fuerit illa, in balnei usu caueas opor tet, ut ait Galenus X. &xi. curandi methodi. Non est itaque, ut nunc fieri uideo, balneorum usus ita negligendus, sed po tius magnifaciendus. Quod uerò Conciliator differentia clxxiij. timeat in febrium putridarum declinationibus, illis uti, quia nostri seculi homines ea ferre non possint, propter iam receptam eorum desuetudinem, &quia etiam natura humana nunc profusius, &delicatius uiuat, quàm eo tempore, quo Galenus ea de balneis tradidit: id quidem falsum esse facilè constabit: quoniam aetate illa nullibi immoderatior uiuendi luxuries erat, &lautior, quàm Romae, ut ait Galenus in primo curandi methodi libro, &multi alij tra didere autores. quare iudicio meo, fallitur Conciliator, cum ait, illius temporis homines glandibus, &simplicissimis cibis uesci solitos: cum neque illud etiam certum sit de priscis illis in Arcadia morantibus, ut ait Galenus in secundo lib. de alimen torum facultatib. Neque propter iam abolitam lauandi consuetudinem credendum est balnea antè dictis morbis non esse idonea: quia id non est balnei naturam, &uim considerare, nec ea attendere quae ab antiquis summo studio, summaque diligentia tradita sunt, sed plus nolle sapere, quàm quod no stra inscitia, &pertinacia nos persuadet.