Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 153
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si id argumenti genus ualidum esset, sequeretur quoque, nemini, qui nunquam antea aliàs aegrotasset, medi camenta aliqua danda esse: simi liter uinum, oua, &multa alia nisi ijs exhibenda esse, qui illa sumere consueuere: quod tamen nec à Conciliatore, nec ullo sani iudicij uiro recipiendum esse non addubito. Concedimus tamen, ijs qui lauari assueti sunt, &illud affectant, balneum esse utilius: magni enim ponderis est consuetudo, ut ait Hippoc. in tertio de ratione uictus acutorum morborum. Illud item omnino falsum uideri potest, quod à Conciliatore, &Sauonarola affirmatur, Italos scilicet magis, quàm Gallos, Germanos atque Arabes, gulae &uentri nunc deditos esse, &hac de causa etiam multò plus balnei usu offendi, ut quotidiana constat experientia. nam si illud uerum esset. Galeni tempore balnea magis improbanda fuissent: quia, ut suprà dictum est, tum uiuendi libido immoderatior fuerat quàm nunc: &ita Germanis, Gallis, &Mauris plus obessent quàm nobis, quia maiore illi in cibis, potibusque utantur licentia &intemperantia. Ad aquarum uerò medicatarum rationem transeuntes, non possumus sane non plurimum demirari illos, qui istiusmodi balnea adeò extollunt, ut de dul cis aquae balneis nullam mentionem faciant, &multos qui uarijs &grauissimis correpti sunt morbis, illis curari posse existiment, quos quidem nulla alia in pristinam ualetudinem restituere potuerunt auxilia, &ideo sacra ab antiquis esse ap pellata praedicant: aliam quidem ab ea quam Aristot. narrat in xxiiij. problematum particula ratione afferentes, quòd scilicet mirabiles quaedam illis insint ad tollendos morbos proprietates: qua de causa &magnifica, &sumptuosa in eo rum honorem extructa fuerunt à ueteribus aedificia, ut Puteolis, Baijs, &alibi: eaque, ut ait Plinius in lib, naturalis historiae xxxi.