Latin
205
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 205
Unproofread scanNot analysed yet
de memithe, de capno, demalis, in secundo de alim. facult. Cicutae genus à recentioribus nonnullis duplex poni non ignoras, cuius quidem alterum calidi temperamenti existat, alterum uerò frigidi, ex similitudine hallucinantibus. Myr rhis enim adeò cicutae folia similia habet, ut eam, decepti similitudine, cicutae generi adscripserint, ut Hermolaus annotauit: cuius expositionem in Celsi locum libro V. cap. vi. cicutam inter erodentia connumerantis, an de caule, qui cali dus sit, id intelligi debeat, non de folijs, quae frigida sint, aliàs diligentius inuestigandum, quod tamen si uerum esset, difficillimum ad credendum opinarer Galenum (quem quidem ego omnia sciuisse non existimo, id enim à ueritate alienum est, sed ea industria, diligentia, doctrina, &iudicio ualuisse, ut in re, quam ipse pertractauerit, ei sit, tanquam grauissimo testi, &naturae solertissimo indagatori credendum) de cicuta ut summè frigefaciente disserentem, de his adeò inter se contrarijs cicutae partibus (quod quidem ego hactenus ui derim) nihil memoriae prodidisse: non quidem quin fieri posse existimem, ut in una planta diuersarum temperationum partes sint, ut manifestè asserit Gal. in tertio de simpl. med. in plerisque locis: ut, exempli gratia, medij radix, quę au stera est, &fluxiones cohibet, semen uerò eius tenuium par tium est, &incidit, &menses ciet: imò &in eodem semine, ut in eiusdem sexto de phasiolo scribitur: quod cum amarum sit, &subacerbum, excreationibus pectoris conducit, &iecur expurgat, &sanguinem spuentes iuuare creditur: propter enim temperamenti narium discrimen, &mistionem, contrarijs etiam congruere uidetur morbis. Itidem &de cen taurio magno, uitice, oxylapatho, &multis alijs constat: quamuis de uitice hactenus nobis non planè constet, sed potius Galenus in secundo de comp. med. secundum loca, su spectus admodum esse uidetur, aut aliter intelligendus, cum sensui, &ijs quae ab ipso de illius natura &ui tradita sunt in vi. de simplici medic. apertè repugnare uideantur. Porro si secunda mespili Dioscoridis species, ab aliquib. setanium appellata ab alijs epimelis, nostrum erit mespilum, ut Marcellus &Manardus tecum sentire uidentur, nosque item non abnuimus, restabit tamen nobis adhuc incognitum, quid epimelis Galeno fuerit: ipse enim in vij. de simp. med.