Latin
206
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 206
Unproofread scanNot analysed yet
memecylum arbuti, quae à Graecis comarus dicitur, fructum esse scribit, unedonem uerò epimelidis: de quibus sanè &Plinium in lib. XV. cap. xxiiij. &in libro xxiij, cap. viij. confu se quidem locutum fuisse apparet, ut bene in primo de com pos. medic. secundum locos, lanus Cornarius annotauit. Illud etiam nobis non constat, quonam in loco Galenus, Pau lusque arbutum, siue comarum, quod idem est, rem sanè à mespili utroque genere distinctam, nomine uerò &effigie similem, epimelidis uoce appellauerint, ut Manard, uoluit, cum aliter potius sentire uideantur: quod si quis nobis demonstrauerit, ei nos magnam habebimus gratiam. Perbelle sanè etiam illae tuae nobis satisfaciunt rationes ad difficultatem de lente soluendam adductae: caeterum cum aliquid tibi &mihi approbandum, quod tuum &meum confirmet propositum, occurrit, illud ex Galeno tanquam omnium medi corum exemplari optimo, eoque absolutissimo, ac quodam in re medica Polycleti doryphoro potissimum sumi, quoad nobis fieri potest, maximè cuperem, non ex ijs qui pleraque nobis confuse tradiderunt, &malè. Quod ad orobum attinet, nos eum existimamus nequaquàm eruiliam esse posse domesticam, quae lanuario mense seritur, &pax illis quibusdam postea inhęrens, eosque scandens, fructum parit, de qua Manardus lib. primo: sed eruiliam, quę Ferrariensib. ruuione dicitur. Quicquid autem illud est, certum est nullo modo orobi facultates eruiliae conuenire posse, cum quia orobus grauedinosus traditur à Diosc. &sanguinem per urinae meatus, si, ut ille &Galenus aiunt, largius sumatur, euocans, tum quia in cibis eius usus damnatur, tanquam ingra tissimus, amarusque est secundum Gal.