Latin
258
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 258
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia omnes ferè medici propinqui aetati Auicennae spodio ad affectus, qui intra corpus sunt, utuntur, in his affectibus licet tale spodium inutile uideatur, malum profectò fuerit, &praeter ratio nem, pro eo re metallica uti, tutia uidelicet, siue alio eiusdem generis medicamento. Quare exactius uellem hac de re disseruisses, ne rebus parum discretis, quae uel exactissimè distin gui deberent, aegroti de salute sua in discrimen ueniant, non le ui medicorum ignominia: quoniam (ut dixi) haec pharmaca non aliter usui medico habentur, nisi necessitudine extrà corpo ri inspergantur, uel aliquo modo applicentur, iuxta Galeni methodum in libro paulò antè à nobis citato. De Monocerotis cornu latius profectò te locutum fuisse optarem, utpote de quo etiam in re medica nobis curae esse debeat, quandò usqueadeo hoc nostro aeuo medicorum in ualuit consuetudo, ut quibuscunque adulescentulis uermium iniuria, &prauis eorum uexatis symptomatis, necnon ijs qui uenenum hauserunt, aut à cane rabido, alijsue animalibus uirulentis percussi sunt, morbisue alijs grauissimis impliciti, illicò illorum iussu, nulla de eo consideratione habita, biben dum detur: quibus autem rationibus moti, testimonijs ue doctorum hominum, aut laudabilibus experimentis id agant, equidem, quod uerè affirmare possim, non habeo. Aelianus quidem, &Plinius, uel si quis etiam est praeter hos alius, Monocerotis effigiem graphicè pinxerunt: de illius au tem cornu uiribus, quatenus ad medicum attineat, nec ipsi, nec quispiam alius (grauis modò fuerit scientia &autoritate uir) quicquam posteris memorandum reliquit. Mihi quidem unquam (ut uerum fatear) nec audire quenquam, nec legere contigit, qui de illius cornu mirabili, quam praedicant, potestate aliquid scriptum reliquerit. Quod uerò ais subnigrum hoc esse, uel subcineritium, nos illud non comperimus, uerùm nigrum esse iuxta Plinij sententiam. Quapropter tu, qui apud principem agis, eumque (ut audio) nouarum rerum cupidine ardentissimum, probe feceris, cum nactus ille fuerit Monocerotis cornu recens, non autem quale hodie ad medicos usus usurpari uidemus, longinquitate temporis in admodum sanè à cornea diuersam naturam conuersum, ac, si quas habere credendum est, nul larum uirium (uetusta enim medicamenta, ut sunt liquores, succi, flores, folia, fructus, radices, semina, non modo omnino fugere conuenit, sed &metallica, quandoquidem et ipsa longo temporis spacio uires suas amittunt) si certam, de eo prius peracto iuxta Galeni doctrinam experimento, po steritati tradideris notitiam, ne tot exteris petitis regionibus, tandiu miserrimi decipiantur aegroti: quod tibi ut aequissimam rem petenti, illum non abnegaturum scio.