Latin
259
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 259
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò enim nunc hominum genus uniuersum, quancunque orbis partem uel remotissimam perlustraueris, circunforaneis, ijsque uberrimis medicamentis scatet, atque incertis &noxijs remedijs, magicisque artibus, &praestigiaturis, &diuinandi uarijs modis, qui quidem à speculatione medica longè distant, ut nullam artem medicina inconstantiorem esse, ue rè scripserit Plinius, nec Romana maiestate dignam. Quae quidem &à Galeno abundè quoque detestata sunt, &his uerbis in primo de ratione uictus acutorum morborum explicata: Controuersia enim iustam ignorantiae suspicionem ostendit, concordia uerò magnam cognitionis spem de monstrat, &discipulos non solum allicit, sed credulos reddit: &eam disciplinam idiotae quoque uerissimam existimant, in quorum numero mathematicae sunt, &c. Sed ut illa ab om nibus summo, ut par est, in honore habeatur, quę pręcipuè Hippocrates &Galen. tradiderunt, &si qui sunt illius ordinis uiri, ea ut sana certaque nobis sequenda sunt, &hactenus experimentis credendum, quatenus certa sunt, &constantia. Medicos autem in primis uitae probitate cęteros antecellere oportet, necnon singulari doctrina praeditos esse: tum si qua uel casu, uel peritiorum hominum industria &cura, ut pleraque alia in lucem recens emergunt remedia, ea quidem priusquam aut aegris, aut alijs ad tuendam ualetudinem dentur, aut etiam foris corpori admoueantur, certa cum ratione, &diligentia examinanda sunt: quod ut facias, non solum in eo, de quo nunc nostra est oratio, sed etiam in plerisque alijs medicamentis, plurimum te rogo atque obsecro, quae licet (ut scis) incerta sint, &ambigua, mirificè tamen à nostrae aetatis medicis, tanquam omnium maximè praesentanea, &commendantur &desiderantur: neque ulla est ferè eorum compositio in quam recens aliquod huiusmodi, nec probe expertum medicamentum non addatur, contra quidem Galeni sententiam in primo lib.