Latin
EPIST. II
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 34
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo fit, ut mirum uideri non debeat, si nunc id accidat ut maior sit malorum quàm bonorum numerus: nam uitium, quoniam non modò non punitur, sed ne reprehenditur quidem, in immensum crescit, &spargitur: uirtus autem, quia derisores potius quàm laudatores habet, ita languescit, ut uix se sustinere possit, nedum ad propagandum uires habere. Qui enim in aliqua potestate, &dignitate sunt, si ita uiuunt, ut honestatis legem aliquando uel in re leui transgrediantur, reprehendendi officium negligunt, quia conscientia territi talionem reformidant. Qui uerò ita ad legis pręscriptum uitam suam componunt, ut iuste ipsi reprehendi non possint, falsi tamen criminis, &odij, iniuriaeque metu, ab officio iustae obiurgationis sępe sese abstinent: quandoquidem nonnulli ita delicati stomachi sunt, ut nullo modo pati possint, ut ab ullo ulla in re uel amicè corrigantur, uoluntque fastu quo dam &superbiae insitae tumore, uel in errore prudentes, &in uitijs probi &incorrupti maximè uideri. In quorum nu mero nostri etiam ordinis multi reperiuntur, qui adeò à ue ra tuendae ualetudinis, quàm προφυλακτικὴν appellant, methodo, &pellendi morbi scopo, &ratione remoti sunt, ut nisi Deus illorum temeritatem, ac pertinaciam reprimens, (quae maxima sunt inscitiae, haeresumue multarum fundamenta) mentem illustrauerit, de illorum profectò desperan dum sit correctione, ac salute. Hi nanque quidlibet potius pa ti malle uidentur, quam à suis erroribus inueteratis, §is aliquo modo recedere, ut multis in rebus constat, &nunc in uuarum passarum rationibus manifestius constabit: de quibus à nobis tecum futurus est sermo, &de illarum natura aliqua nunc commemorabimus, ut cognitione tibi possis pro desse. Paucas uerò misi, quòd amicorum necessitati reliquas impertiuerim: quòdque eas tibi non ut muneris loco, sed ut amicitiae nostrae pignus, &monumentum esse debeant. Pli nius itaque lib. xxiij.