Latin
EPIST. II
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 35
Unproofread scanNot analysed yet
capite primo, de uua passa, quam Grae ci ἀσταφίδα appellant, ex qua quondam passum fieri solebat, cuique a patientia nomen inditum est, eiusdem xiiij, cap. ij. (qui tamen passum conficiendi modus nunc in Italia praesertim exoleuit) haec scribit: Si nuclei ab ea eximantur, maximè alba, tussi &arteriae conferre: atque, nisi nuclei acinis remedio essent, stomachum, uentrem, &interanea tentaret. quae uerba prius à Diosc. scripta sunt. Vnde euenit, ut quidem nesciam, cur medicorum nonnulli his Plinij uerbis freti, ad pectoris, &circumiacentium partium asperitatem leniendam, &mitigandam, eam ita approbent, ut caeteris praeferre uideantur medicamentis huic morbo adhiberi consuetis, &conuenientibus. Neque cum de passis uuis ueteres mentionem faciunt, de ijs intelligendum esse existimo, quae nunc ad medicinae usum habentur, cum uariè, &longè exquisitiori diligentia ab illis praeparentur, quàm nostrates, atque inter se hae plurimum discrepent, quemadmodum si quis antiquorum scripta legere uoluerit, satis patêre arbitror, etiam si passas ex uarijs uuarum generibus fieri concedamus. Et sanè Galenus in suis arteriacis ad thoracis morbos compo sitis, passas exacinari iubet, carnemque earum tantum sumi debere, ut est in vij. de comp. medic. secundum partes, cap. ij. quod ab Aetio itidem confirmatur. Alexander quoque Tral lianus lib. iij. cap. xiij. si à nucleis seu uinaceis repurgentur, peculiare iecinoris alimentum esse scribit. Quàm uero miris eas laudibus extollat Galenus viij. de comp. med. secundum locos, ad hepaticos, &thoracis uitia, si à granis, &seminib. suis repurgantur, ut notissimum praetereundum censeo. Quare manifestum esse puto, si passae uuae eae intelligantur, de qui bus antiqui mentionem habuerunt, suprà dictis morbis potius aduersari, quàm salutares esse, cum minimum illae carnis habeant, plurimumue cutis &corticis, &nucleorum, quos adstringentis naturae esse &siccae, nemo est qui dubitet: quare earum decoctum &carnem, tussi &thoracis morbis conuenientius esse, atque hepaticis existimo.