Latin
EPIST. II
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 37
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qua quidem Galeni sententia Auicennam quoque illa uerba sumpsisse censeo in xiiij, fen tertij libri, quę sic incipiunt, In passulis leniendi, &corroborandi uis inest: licet obscurè id, ut pleraque alia, scripserit: nisi culpam hanc omnem in latinum uersorem reijciendam esse duxerimus, ut pote qui Arabici, &nostri idiomatis stylo parum instructus fuerit. Cum uerò Galenus scribit, passas minus, quàm caricas aluum ducere, &abstergere, illud de enucleatis intellexisse palàm est priora consideranti. Itaque si iuxta Gal. sententiam, passas pingues &dulces enucleaueris, aliquo mo do aluum ducere, seu mollire posse non negabimus, atque ab stergere, etsi quàm caricae minus, stomacho tamen utiliores. Tibi uerò, ut quem nostris scriptis delectari sępius animad uerterim, nostra haec qualiacunque sunt, legenda mittimus, non ijs qui omnia contemnere, &reprehendere soliti sunt: cum familiari enim amico, &mihi quidem domestico nunc agendum esse existimaui, de re quidem satis omnibus usu, &experientia cognita, ut cum in his leuibus excutiendis me exercuero, ad ea demum, quae maioris in medicina ponderis habentur, &à recentiorum plerisque malè intellecta, me accingam. Aegrotorum nanque ualetudinem medico po tiorem esse debere omni quaestu existimo. Itaque si uuarum id generis substantiam, &unamquanque earum particulam exactè examinabimus, non minimam quidem illarum por tionem adstringentis, &siccae esse naturae comperiemus. Quocirca, ex ijs quae suprà citaui autorum testimonijs, &ex perimentis, manifestè colligi posse puto, ducendae aluo (ut medicorum uulgus existimat) passas non admodum idoneas esse, nec adeò efficaces, sed potius contrarias: etsi nonnullos esse non ignoro, qui se contrà expertos fuisse dicant.