Latin
EPIST. II
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 38
Unproofread scanNot analysed yet
Nam te latêre non debet, hanc inualuisse apud multos medicos consuetudinem, ut cum aliquis ex morbo aliquo conualescit, siue ei aluus natura, siu e ex pręcedentibus alui deiectio nibus, &morbi specie calida, &sicca, quod quidem plurimum fieri consueuit, difficilis sit, quamprimum passulas prae cipuè saccharo mistas, quod temperamento est calido, &sicco, ante omnium esculentorum oblationem dari praecipiant: quàm rationabiliter autem, &probè agant, uiderint ipsi. Si enim à reliquis in mensa cibis, potibusue sumendas tradidissent, quòd uentriculus ob earum adstrictionem quandam, &compressionem corroboratus, ualidior reddatur, ad hunc modum aluum facilem praestare posse fortasse non absque ra tione dicerent, quemadmodum secundo de alim. facult, cap. de citonijs narrat Galenus. Quibus de causis consultius, ac rationabilius esse existimarem, si quando nobis earum usu opus esset, atque auxilio ad mouendam aluum, ut illae exacinatae, aut ab omni cibo &potu sumantur, quò propius ori uentris accedentes, quod saepe σόμαχος per abusum nomina ri solet, illi praestò esse, ac uires suas communicare ualeant. Te igitur horum praeclarissimorum doctrinam uirorum, rationemque ipsam tanti facturum spero, quanti abs te fieri, non qui dem ut medico, sed philosopho, nihil dubito. Non enim hi sunt, de quibus Plinium sententiam illam protulisse nemini dubium est, cùm illis solis hominem impunè interficere nulla lege prohibitum esse dicit: sed optimi &docti, summaque liberalitate pręditi, ac pij, iuxta eiusdem autoris testimo nium: quippe qui non medicinam ipsam, sed medicorum arrogantiam, impietatem, &inscitiam arguat, uituperetque.