Latin
EPIST. II
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 39
Unproofread scanNot analysed yet
Prae terea quia pro tua in nos ueteri beneuolentia huius opinio nis nostrae, quam ex antiquorum quidem monumentis eruimus, contra uitiligatorum morsus defendendae onus te suscepturum scio, utpotequi &possis, &uelis, saepiusque causam nostram suscipere non aspernatus fueris, &patrocinari: ita te geras, cupio, in ea defendenda, ut omnes intelligant te non ob aliam rem, quàm pro ueritate certare. Quae uerò pro temporis occasione, breuioribus tibi explicarem, non habui: quod si in posterum potiora Deus nobis suppedita bit, tecum communicabo. Vale, &me, quod facis, ama, tuamque ualetudinem cura. Salutat te Agathius ille utriusque nostrum amantissimus, Agathius inquam ille legum consultissimus, &purgatissimae naris uir. XVI. cal. Oct. M. D. XXXVIII. Aloisius Mundella medicus Hieronymo Fracastorio medico.