Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 4
Unproofread scanNot analysed yet
extollendis, omnes probabiles admodum istorum rationes conuellit, nullis quidem alijs argumentorum uiribus labefactandas, quam ijs quae ex sensu sumuntur. Puto igitur multò congruentius esse, elementorum mistioni simplicium medicamentorum uires acceptas ferri debere, &eorum qualitatibus, quàm ex abditissimis siderum causis illas oriri existimare: id quod Theophrastus etiam saepius asserere non dubitauit, praecipuè in sexto de Historia stirpium, cap. ultimo, cuius uerba haec sunt: πος δνοσμίαν δὲ καὶ ῥόδων καὶ ἰὼν καὶ τῆν ἄλλων ἄνθῶν, μέγιστον ὁ τόπος συμβάλλεται καὶ ὀἀὴρ πῶς ἑκαστον οἰκείως. hoc est: Ad efficiendum uerò &rosarum, &uio larum, aliorumque florum bonum odorem, &locus &aër maximè confert, naturae cuiusque illorum idoneus &accom modatus. Nam Theodori Gazae (ut id quoque attingam conuersio, in qua coelum pro aër tralatum est, meo quidem iu dicio reijcienda est: etsi enim utrunque uerbum à nonnullis poëtarum citra ullum significationis discrimen usurpari sciam, tamen quia Galenus hanc dicendi libertatem uulgarium esse hominum existimat, adducor ut eruditissimi &optimi medici potius iudicium, quàm horum usum in hoc loco sequar. Haec autem sententia ab eodemmet Theophra sto confirmatur in sexto de Causis stirpium libro, quando causam indagat, propter quàm olea ab arcturo nihil amplius olei ferre ualeat: ubi non sideris occasui, uerùm aëris intemperamento, elementorum commistioni, culturae, &locorum mutationi, omnem hanc rationem adscribit: quod, cum de hac materia quoque seorsum dissereret, aperte ostendit eiusdem libri cap. xxi.