Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 5
Unproofread scanNot analysed yet
quo in loco ellebori &reliquorum omnium medicamentorum uires, &aëri, &alimento absque dubio attribuendas esse affirmat, Cui non parum fauet Auerroes quinto Collectaneorum, &Plinius in ea historiae suae parte, in qua Timaeum mathematicum redarguit, Theophrastum, ut in multis alijs, imitatus. Sequeretur enim, hoc aduersariorum constituto, omne rhabarbari genus nullo discrimine bilem soluere, turpet pituitam, ellebori atrum humorem: similiter de alijs dicendum pharmacis, quod tamen haudquaquam uerum esse constat. Nam si duo (exempli gratia) enici, aut alterius cuiusuis stirpis semina in eadem terra, eodemque temporis momento nascantur, ac simul proueniant: certum est hasce ambas stirpes, si diligenter animum attendere uoluerimus, non semper eiusdem efficacię aut facultatis reperiri in pituitae aut bilis utriusque traliendo humore, uerùm interdum ex illis alteram modò ualidiorem, modò uiribus imbecilliorem esse. Quod Plinius quoque libro Naturalis historiae septimo animaduerterat, cuius tamen contrarium futurum sit ex istorum hominum positione. Et quanquam Mesues in libello de Pharmacorum compositione aliter sensisse uideatur, rationabilius tamen nobis uidetur cum Galeno in tertio de Simpl. medicina, cap. xxiiij, &in quinto eiusdem, cap. xvi. &xvij. cumque ipsa sensuum perceptione sentire, Mesue interim reiecto, atque iterum asserere, medicamenta opus suum ex equi, seu qualitatibus mani festis, seu totius essentiae familiaritate &similitudine, aut utrisque simul, ut lapides, de quibus scripsit Galenus undecimo de Simpl. medic. &conuenienti elementorum portione inter se collata, certaque ex illorum mensura ui exoriente, ut in magnete &ferro fieri uidemus, quemadmodum inquit Auerroës libro superius à nobis citato: quod tamen dimen sione quadam, maioris scilicet ac minoris, fieri dicimus. Ad propriam igitur Smaragdi substantiam accedentes, frigidę eam qualitatis esse, ac siccę iudicabimus, necnon terrestris, &satis durae, quaeque febrilem ardorem potius &illius fomentum conseruet, quam tollat, aut extinguat: quanquam non pri mò, sed ex euentum: quae enim modicè calefaciant auxilia, ac Smaragdi propria na tura.