Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 46
Unproofread scanNot analysed yet
MVNDELLAE squalentique, cuiusmodi est febrilis, sed humido uaporosoque, cuiusmodi est qui in animalib. secundum naturam existit, confici. Quorum quidem dubitationum omnium perfectam explicationem in opusculo illo, quod propediem in lucem mit tere promisisti, me uidere spero, eique acquiescere. Haec uerò nos ad te scripsisse existimes nolim, ut tibi ullam animi perturbationem adferam: neque etiam, ut ita tua redarguere uelim scripta: ea enim singula mihi magis grata sunt, quàm au rum obryzum, &omnes Erythraei maris gemmae: sed ut de omnibus, quae pro hac praesenti difficultate enucleanda mi hi occurrunt, certior abs te fiam, nostraeque in primis beneuolentiae recordatio ita saepius per mutuas literas refricetur, amorque mutuus conseruetur, &crescat. Caeterum cum non habeam unde ab eo, quo me, ut amicitiae inter nos initae pignus aeternum existeret, donasti, munere liberer, neque (ut aiunt) par pari referre possim, nullaque mihi dicendi copia adsit, aut styli elegantia, quibus tibi, quod iure debeo, saltem persoluam, reliquum erit, ut maiore te mox beneuolentiae semper, &amoris cumulo prosequar: quapropter cum nul la alia in re compos uoti sim, tuo ingenio, tuaque liberalitate, qua te remunerer, digna, hac sola, fatis etiam nolentibus, animi gratitudine, &in doctos omnes, probosque homines animi propensione, uberrimè &libentissimè compensare potero, quae etsi muneri tuo ad nos misso ualde dissimilis existat, neque eiusdem cum illo ponderis, ex officio tamen eam suscipere, &lecti non dedignaberis: id quod etiam necessitudo nostra, &humanitas in omnes tua, te facere hortatur. Salutem tibi impertiunt multam medici nostri, qui te mirificè diligunt, qui tua causa uolunt omnia, qui de opusculis tuis, sicuti debent, bene sentiunt: &illi omnes tuum congressum cupiunt, quos cum Brixiae esses tu bene nosti, Vale, &nos ama. Tertio Idus Nouembris,