Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. D. XXXVIII. Aloisius Mundella medicus, Aurelio medico. De lapide Achatae &Gagatae differentia. EPIST. IIII. Lurimum tibi gratulor Aureli, ac (si quae de te circumferri audio, uera sunt) mirificè laetor, quod tu tandem cognitis Arabum naeuis &mendis, compluriumque nostri aeuimedicorum erroribus, in certa Graecorum, Galenique in pri mis disciplina adipiscenda tuum studium posueris: coelestis nanque patriae ciues maiori adficiuntur gaudio cum aliquis resipuerit, quàm si innumerabiles alij uiri optimi nulla in re unquam peccauerint.