Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed caue moneo, ne illud simules, pu tesque ingrauescente iam aetate aliquod tibi peperisse dedecus aut ignominiam ex hac tua penitus immutata medendi ratione, &plurimarum rerum, quae in re medica maximè quidem necessariae sunt, innouatione: cum philosophorum plerique, &Matthaeus Curtius medicinae nostri temporis in staurator optimus, &splendor maximus, iam sexagesimum penè agens annum, &latinè &graecè loqui discere non eru buerit, &quibus antea imbutus fuerat praeceptionibus, eas nunc dediscere, atque obliuioni tradere: compluresque alij non contemnendae eruditionis uiri, atque ingenij, illud pariter ege rint. Ego quidem de me illud uerè adfirmare possem, semper in animo habuisse bonos autores amplecti &sequi, licet eorum metu, qui Arabum doctrinam profitentur, &uulgi fauorem uenantur, quique in magno precio &aestimatione à plerisque, quòd multos occidant, habiti sunt, Galeni instituta, &ueritatem ipsam profiteri nunquam ausus fuerim: qui enim pluribus medetur, is à uulgo &melior medicus, &doctior esse censetur, non qui in potiori disciplina incumbit, ac rectè sese exercet. Quare saepius in memoriam reuocanda sunt, atque in aegrotis obseruanda, quae Hippocrates &Galenus maximo cum studio chartis mandarunt, quòd certas medendi methodos, &certam auxiliorum rationem ostendant. Sed postquam multi mihi accesserunt socij, &ab omni orbis parte confluxerunt, audendum est mihi, &om nia potius pati decretum est, quàm ueritatem ipsam, &sanam Galeni disciplinam palàm non fateri, &non praedicare, cum tam digna sit, quae omnibus propagetur, &praedicetur. Nam quod majus dedecus est, quam non audere id profiteri quod obseruamus, &omni studio colimus?