Latin
EPIST. V
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 57
Unproofread scanNot analysed yet
Si uero in pleuritidis mor bi initio cum dolor partes quę sub septo transuerso sunt, infestat, certam compositionis cuiuspiam aluum soluentis quanti tatem dari consuluisse nos persensisses, nónne ut inusitatum &incongruum protinus illud damnasses? id quod tamen non ita à ratione, nec ab Hippocratis doctrina omnino alienum esse existimamus, cum hic elleborum det, tanquam materia turgeat, secundo de ratione uictus acut. tametsi Galenus in eo dem loco multum illum uereri uideatur, potissimum ubi conpositio illa quam dicit scammoniam recipiat. His adde Guainerium &Gatinaram, &alios, quorum tu defensor acerrimus existis, qui misturam quę nomine electuarij, ex succo ro sarum circunfertur, drachmarum duarum &dimidiae pondere in pleuritide curanda exhibent, diagridionque ipsum solum &rhabarbarum: à quorum tamen omnium usu uos plurimum abstinetis, talemque medendi consuetudinem maximè damnatis, modò recentiorum placita laudantes, modò contem ptui habentes. Ad alterum uerò de saccharo argumentum ita responderi poterit: ex eo mirandum non esse, quòd Dio scoridis &Galeni diligentiam subterfugerit sacchari cannarum prouentus, &certa notitia, non autem ipsius sacchari substantia, nec cannae ipsae, cum &pleraque alia cognouerint, quorum tamen prouentus illis incertus fuerat, quorum omnium posteriores perfectam habuerunt notitiam, quemadmodum pluribus constat exemplis. Plerosque enim auto res scimus de Guaiaci ligni facultate, &usu memorare, &ipsum cognoscere, qui tamen illius arboris speciem, &originem nesciunt. Poterunt igitur in teipsum retorqueri, quae tu in hos egregios autores contorsisti, necnon contra positionem nostram: non enim fieri potest, ut unus omnia uiderit ac nouerit, praesertim cum nullus nunc, quod sciam, sit princeps, qui pro ueritate &rerum notitia inuestiganda, ea suis medicis suppeditet commoda, quae olim Alexander il le cognomento Magnus, praeceptori suo &philosopho Ari stoteli.