Latin
EPIST. V
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 58
Unproofread scanNot analysed yet
Aloen praeterea hybernis temporibus aegris non esse dandam, propter aëris frigus corporis poros, ut inquis, adstringens, mihi quidem non multum probari potest: quoniam eadem ratione brumali tempore nullum similiter aliud exhibendum esset pharmacum: quod quidem falsum esse ex eo constat, quoniam necessitate urgente, nullus est qui iure eo tempore soluenspharmacum dari neget: quemadmodum te quoque saepius fecisse animaduerti: maior enim utilitas sequitur ob medicamentum datum, quàm si, aëris statu &conditione tantummodo obseruata, illud non detur. Tuo uerò illi argumento, quo Mesuen tueri studes, haec pauca breuibus collecta sufficient: stomachi uocabulum nos pro uentriculo usurpasse, siue pro illius ore, quę est nobilissima uentriculi pars, &ab antiquis praecordium nominata: qua significatione priscos, &recentiores interdum uti uidimus: licet propriè stomachus Graecis gulam significet, ut in plerisque locis à Galeno scribitur, quam Aristoteles &ueteres oesophagum dixere, medium scilicet illud, quod est inter os uentriculi, &fauces, ut ait Galenus in V. de locis affectis. Nunc contra illud, quod de Sarcocolla asseruisti, argumenta &ra tiones nostrae explicentur. Negamus huius usum, &uim esse eam, quàm tu affirmas, ut pinguefaciendo corpus augeat, non quidem per se, sed per accidens, humores noxios purgando: quoniam Mesues absolute sententiam illam protulerit, neque is sit modus propriè, &simpliciter loquentium autorum, cum aliquid aliqua de re enunciant, aut aliquam uim illi attribuunt: neque, ut Manardus ait, hoc illi magis quam alijs competeret pharmacis soluentibus: neque (puto) tanti Mesues non est, ut uel doctrinę excellentia, uel rerum usu cum Galeno, uel cum alijs medicis, quos habuit antiquitas admirandos, conferendus sit. Autoritati uerò &Dioscoridis te stimonio, quo suam ille, &tuam sententiam tuetur, acquiescerem sane, nec auderem tibi obstrepere, si uerba illa quae ab illo ex Dioscoride citantur, in Dioscoridis graeco aut latino codice reperirentur: cum uerò in hoc ipso non legantur, non uideo quomodo tutum sit illi tantam habere fidem, quantam tu certè habes, Causam postremò cur inuestigemus non est, quamobrem hic tuus Mesues, &quidem pro bus, ut ais, &sanctus uir, illud Alexandro Tralliano adscri pserit, nisi in illius monumentis scriptum esset, cum de cyaneo lapide mentionem faceret: satis enim mihi esse existimo, Alexandri testimonium non ipsius Alexandri esse, &falsò à Mesue citatum fuisse: nisi quispiam fortè Mesuen defendens respondeat, Alexandri uerba manca, &decurtata esse, non Mesue superuacanea aut corrupta.