Latin
EPIST. V
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 59
Unproofread scanNot analysed yet
At si quis nulla animi perturbatione commotus rem accuratius inuestigare, &excutere uoluerit, in huius autoris &reliquorum Arabum conmentarijs complura inueniri errata, &mendas non negabit, quàm in ijs quae à Graecis tradita sunt, siue ea sua, siue li brariorum, siue typographorum culpa commissa sint. Qua de re non uideo, cur medicorum uulgus, &qui de falsa doctrinę persuasione inflati se uenditant, adeò Galeni &Hippocra tis dogmata suspiciant, mirisque laudibus efferant, Arabum uerò doctrinam ita sedulò discant, inque illa assiduè sese exer ceant. Satius itaque fuerit abiecta pertinacia, pudoreque illiberali, ab Epimenidis somno (ut ita dicam) tandem expergisci &praeuiam lucem sequi, quàm nos ita oppressos hallucina ri, &contabescere. Quare &tu compater charissime uerita te tandem agnita, fac tuus animus mitescat, illique obtemperet. Quid enim obsecro optabilius est, quid iucundius, quam nos toto coelo aberrantes, &uarijs tempestatibus commotos, in salutis portum recipere, &dispersas uires colligere, &refocillare? Spretis itaque ijs, quae maximo tibi quandoque esse possent detrimento, ne amplius differas moneo ad peri tos, probatosque autores te conferre, &illos nocturna uersare manu atque diurna: hi enim certissimae salutis uia sunt, alij uerò sempiterni erroris &periculi, Vale. V. cal. Iulij. 1540. Aloisius Mundella medicus Academicis suis, de Coturnice.