Latin
EPIST. VI
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 64
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dubitandum est, eò quòd Galenus vi. de tuenda ualetud. inter montanas aues perdices etiam connumerauerit: nam campestris, &monticola est perdix, turtur, phasianus, turdus, &pleraeque aliae uolucres, ut patet. Verum ut nonnihil hoc subsisteremus loco Ga lenus nobis in causa fuit: inter perdices enim, turdos, meru las, &huiusmodi, quae quidem boni succi esse ab omnibus existimantur, ψαlρους, hoc est, sturnos etiam commemorat, qui à multis illaudabilis esse nutrimenti iudicantur. Cui obiectio ni sic occurri posse arbitror: Galenum in eo lib. in calculi re num uitio sturnos tanquam tenuis alimenti approbasse, similiter &palumbes, turritosue passerculos, quos Graeci πυργίτας appellant: uel sturnos non ita fortasse improbi suc ci esse praesertim iuuenculos, ut uulgus putat: quędam nan que sunt animalia, quae adhuc in tenella aetate existentia, bo ni succi sunt, ut uituli &hoedi: si uerò annosa fiant, praui: haec enim, ut ait Galenus in tertio de alim. facult. carent &concoctionis, &boni succi, &nutritionis laude. Multò au tem magis Galeno credendum est, quàm uulgo ita inconsul te aliquàm generalem proferenti sententiam. Per dicum uerò nutrimentum, necnon eiuscemodi auium, quàm conueniens sit, &inculpatum, silentio praeterire decreui, tanquam ab om nibus tum graecis &latinis, tum etiam Arabibus celebratum, praesertim a Gal. in lib. de cibis boni &mali succi, ut symme tron, &medium inter crassum, &tenue: laudatur nanque ibidem perdicis caro, turturis, attagenis, &turdi. Quid uerò attagen sit, antiquorum mensis, &ganeis tantopere celebra tus, adhuc sub iudicelis est, neque praesentis est instituti id ex plicare: nolo enim quicquam asserere, nisi illud esse proculdubiò sciuerim. Quamobrem cum iuxta Aristotelis scripta perdix &coturnix eiusdem generis esse uideantur, manife stum relinquitur, coturnicem, hoc est, qualeam, non ita, ut uulgò fertur, praui succi esse, neque à mensis ablegandam, nisi pauperum fortasse, ut qui minoris impensae cibis uesci consueuerint.