Latin
EPIST. VI
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 65
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam quod morbo comitiali corripiatur, quodque ueneno pascatur, ab huius esu abstinendum esse censuerim: nonnulla enim nouimus animalia, quae licet uenenis quandoque nutriantur, boni tamen succi sunt, quemadmodum de stur nis proximè commemoratis constat: hi enim etsi cicuta, quae ue In 3. de simp. nenum esse ab omnib. iudicatur, uescantur, ut est apud Galenum, med. cap. 17. inter tamen boni succi aues ab eodem connumerantur in vi. de tuenda sanitate libro à nobis superius citato: illis enim ci cuta nutrimentum est, homini medicamentum. Et ibidem rursus, coturnici ueratrum alimentum est, hominib. medicamen: siquidem coturnicum natura in substantiam suam ueratrum uertere potest, quod hominum non potest. Auicennas insuper coturnicis cibum non improbat, quòd elleboro seu ue ratro nutriatur, sed quòd talis facultas spasmum, ac tetanum gene randi, illius insit substantię. Nam coturnicem ellebori cibo iuuari probabilius est, quàm laedi, si primę illius qualitates, &quaecunque aliae rectè considerentur, quae pituitae humorem, si quis in coturnice reperitur, possunt tollere &discutere. Probabilius autem uideri diximus, quoniam non solum hominis ab aliorum natura admodum diuersa sit animantium, uerùm ab aliorum quoque hominum, ut ait Galenus in primo de ratione uict. acut. morb. Veratrum enim licet ho minem purget, non tamen etiam coturnicem purgabit: neque 1. de simpl. med. cicuta, etsi hominem refrigerat, etiam turdum refrigerabit. An uerò coturnix ueneno, ut scribit Plinius, uescat, equidem nescio, nisi ueratrum ueneni loco sumpserit: sed milia rem auem esse (ut eo utar uocabulo) quo quidem uescitur, ut cicuta sturnus, &eruo bos, &in aruis milio satis, pluri- 2. de alim. facult. mum inueniri non ignoro, ubi nulla ellebori species, nullumque aliud noxium simplex est, propter soli culturam frequentem &diligentiam magnam, quae in purgandis agris illis adhiberi solet, in quibus milium seritur. Quare coturnicis nutrimentum, quòd non ingrati etiam saporis sit, laudandum potius, quàm damnandum censeo: nam &Auerroës mirificè coturnicum carnem laudat, tanquam bonum generan tem succum.