Latin
78
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 78
Unproofread scanNot analysed yet
rint, non limosis, non tantum ut aliàs, noxias esse dixerim, pręser tim quae carne solidiore constant, optimeque conditae sunt. Verum huiusmodi cibos non multum laudauerim, qui penuria urgente, aut uiuendi copia &luxu potius edi solent, quam ulla ratione, sicuti fungi, legumina omnia ferè, cochleae, carnes ferorum animalium, &pleraque id genus reliqua, ut ait Gal. in lib. de cibis boni &mali succi, &in lib. de morbis uulg. Cur autem Aetius lib. xiij. cap. Iv. palustres ranas inter uenena connumeret, loco uero superius à nobis citato dicat, palu strium ranarum ius magnum praesidium ijs adferre qui à uene natis icti sunt reptilibus, si illae oleo, &sale conditae aqua eli xentur, equidem incertus sum, cum decoctum, rei, quae decoquitur, naturam retineat, quibusdam exceptis, ut lens, brassica, ostreae, &huiusmodi: quapropter alterius scriptoris iudi cium hac de re expectabimus: nolo enim nunc ita improui sò huius uiri doctrinam, &experimentum damnare: id quod ta men ideo à me factum putes nolim, quin nobis quandoque licitum sit antiquorum scripta sub incudem iterum atqueiterum reuocare, illisque etiam, si opus fuerit, diligenti prius tamen examine habito, pro tuenda ueritate aduersari, quò optimè saluti hominum consultum sit. Nisi quispiam forte Aetij causam suscipiens dicat, ranarum ius diuersae esse ab earum substantia facultatis: sed quis illud autor egregius approbet, ad huc nobis non constat: tu uerò accuratius consideres uelim, quidque ea de re senseris, me admoneas. Caeterum longè lauda bilius esse existimo, ac tutius, ranas omnino interdici, aut saltem dictis de causis parcius in cibis sumendas esse, in pri mis uerò propter uendentium auaritiam &fraudem: hi nanque saepenumero multò pluris faciunt unius oboli formam, quàm omnium hominum salutem, atque interitum: rubetas enim, &obmutescentes ranas, quae quidem à peritis autoribus citra omnem dubitationem uenena esse existimantur, palàm in foro piscario, &publicis tabernis, magno salutis nostrae periculo, quotidie nobis uenundare non erubescunt, aut timent: usque eò inualuit nostri seculi hominum malitia, &uiuendi neglectus &luxus.