Latin
79
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 79
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus siquidem plerosque ex ijs sae penumero, qui in ciuitate nostra publicis pręsunt negocijs, magis ea curare quę minimi sunt momenti, quàm suam, &aliorum ciuium ualetudinem: quemadmodum nunc euenit (ut alia omittam) circulatori cuipiam, &quidem scelesto uiro, qui, cumprimum Brixiam se cotulit, omnesque profiteretur se, nulla alia consideratione habita, curare uelle aegrotos, quicunque illi essent, solo clysteriorum usu, &,ut ait Galenus, uno calopodio, tantam à primatibus multis ciuitatis breui quidem tempore extorsit pecuniarum summam, quantam ipse medi cum agens decem annorum spacio non lucrifecerim, etsi in stu dijs bonis, &exercitationib. medendi continuis uitam omnem meam, &omne tempus contriuerim, nihilque aliud magis desiderauerim, quam ut doctus, &probus euaderem. Quò autem difficultati nostrae uberius satisfactum sit, illud quoque non conticuerim, quod piscator quidam mihi admodum familiaris, me nuperrimè admonuit, ranas scilicet, quae adempta cartilagine exteriore &cute, magis albo colore sunt, alijs quidem longè nocentiores, &minus cibis idoneas esse, quod ueneni speciem quandam prae se ferant: quibus de causis in posterum (ut dixi) omnino ab illis abstinere constitui: id quod, ut cęteri quoque faciant consulo, adhortorque. Quantum uerò, postquam de huiusmodi piscium genere sermo à nobis habitus est, illi hallucinentur, qui in uoluendis Arabum libris spreta Graecorum doctrina, omnes conteruntdies, &saxatiles pisces illos intelligunt, qui in leuibus, aut areniosis, aut terreis littorib. &aquis mansitant, cum potius illi intelligi debeant, qui in saxosis locis, &circa promontoria, seu maris scopulos delitescunt, seseque exercent, si Galeno, Celsoque, ac caeteris optimis autoribus fidem praestabunt, aper te quidem errorem suum cognoscent atque intelligent. De Cammaris dabo operam omnino, ut tibi morem geram prius, quàm annuae Domini de cimae, quas dies quadragesimales appellant, expleantur, aut citius etiam, si fieri poterit. Vale. XVI. calend. Mart. M. D. XXXVIII. Aloisius Mundella medicus, Hieronymo Feroldo