Latin
EPIST. IX
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 82
Unproofread scanNot analysed yet
Res enim, de qua nunc agitur, non minimae est considerationis, propter perniciosum illud canis rabidi uirus subitò interdum hominem perimens, non nunquam tardè, nisi tempestiuè aliquo peculiari alexipharmaco illi occurramus: non enim quiescit canis uenenum, licet se non prodat multis interim proximis mensibus, ut ait Gal. in iij. de morbis uulgarib. comm. iij. Citae uerò mortis &tardae causam existimo esse cum patientis dispositionem, tum agentis potentiam. Vt autem opinionem nostram ueram esse confirmemus dignis aliquibus testimonijs, primum omnium audias uelim Galenum in secundo de temperamentis, ubi ex cutis qualitate nonnullorum inuestigantium caetera animalium membra cuiusnam essent temperaturae rationes egregie con futat, cuius uerba haec sunt: Malacostraca, hoc est, quae mol li testa integuntur, ueluti marinae locustae, &cammari, &can cri quidem, cutem habent siccam, &c. ubi Galenum de ma rinis mentionem facientem, cancros à cammaris manifestè discreuisse, nemini dubium est. Hoc idem penitus dicit in ter tio de alim. facult. &aphorismo xviij. secundi libri. Possem etiam Pauli Aeginetae, Psellique de rat. uict. testimonium ad confirmationem nostrae sententiae commodùm adhibere: hi nanque inter marina ostracodermata, cancros à cammaris, paguris &reliquis crustaceis distinguunt: uerùm breuitati consulens, ea praeterire, ut superuacanea, satius esse duxi, his, quę proximè scripsi, contentus, in quibus à me tibi satisfactum esse adducor ut credam. Si enim cancer, &cammarus solo nomine tantum inter se differrent, non quidem incommodum esset, si quispiam uel hunc uel illum sumeret, uel fluuialem, ad puluerem illum aduersus canis rabidi morsus praeparan dum: sed cum omnes secus sentiant, Paulusque Aegineta libro vij. manifestè affirmet, nequaquam in curatione ista maris cancros sumi opus esse, necessariò sequitur, fluuiales, non alios, illos esse, qui aduersus morbum hunc ab autorib. traduntur: quod ab Aetio quoque confirmatur. Caeterum si id Plinij nono naturalis historiae lib.