Latin
EPIST. IX
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 81
Unproofread scanNot analysed yet
Cancrorum igitur appellatione in primis marinum omne genus, fluuiale &lacustre comprehendi uolumus, pluresque illorum esse species affirmamus: quapropter rationi consentaneum uidetur, uarias cancrorum esse posse facultates, secundum uarias eorum differentias, praecipuè qui in fluminibus morantur, &marina incolunt loca, propter aliam &aliam cum aquae, tum aëris, &pabuli uim, &naturam: quemadmodum si quis in Galeni, Aetijque disciplina probè uersatus fuerit, illi satis constare potest, huius prae cipuè secundo libro, cap. exxxiiij. illius uerò tertio de alim. facult. Quod autem te magis premit, ambiguumque reddit, illud potissimum est, Cammari ne, an cancri praeparati aduer sus canis rabiem dari debeant: amboque idem ne penitus sint, an diuersae speciei. Cui rei in hunc modum rectè responderi posse puto, ab antiquorum quidem scriptis non discedendo: fluuiales cancros ad tale morbi genus pellendum pro medicamento propinandos esse, iuxta probatorum autorum sensum, praesertim Galeni xi. de simp. med. facult. qui etsi Pelo pi praeceptori in nonnullis aduersari uideatur, non tamen negat fluuiales cancros nobis non esse pręparandos, atque exhi bendos, tanquam praesentaneum rabidi canis remedium: id quod periti omnes sine controuersia autores quidem praecipiunt. Sed si accuratè illius uerba considerentur, Pelopi aduersatur: quia, quòd cancri in hac curatione, qualitate manifesta, non autem occulta substantiae proprietate agant, quoad poterat tueri conabatur, quemadmodum &reliqua omnia quae ibi numerantur medicamenta. Quo autem modo cancri uri debeant in puluerem, quoniam a plerisque traditum est &indicatum, neque id nunc à nobis petis, ideo ad extremum sermonis prope rans, breuius quam potero, quae adhuc mihi dicenda restant, prius expediam. Quamuis igitur cancrorum nomenclatura, ut suprà dixi, plures comprehendantur illorum species, propterea tamen dicendum non est, cancrum &cammarum unius &eiusdem esse facultatis.