Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 99
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocratem autem hoc loco, Galenum secutus, corruptum esse suspicor: facilis enim fuit lapsus, ut legenti patet. At si quis obijciat, Galenum in sedandis intestinorum doloribus, &tormentis, inque ipsis eluen dis purgandisque lac laudare, ut in plerisque locis apparet: il li in hunc modum respondebimus: Galenum lac coctum, &in quo extincti sint lapilli, quos κάχλυκας uoncant, autem ferrum candens, approbasse, &in torminibus solis, non ad febrem additis, ut est in X. de simpl. medic. &iiij. de uictus acu torum ratione: de cuius praeparatione, atque exhibitione, Alexander Trallianus in tertio libro latius tradidit, quem lac daturus prius consulat: non omittens interea quae ab Aetio sermone ix. cap. xlv. &Paulo, de hac materia suis explicantur in locis. Quare si Galenus in biliosis deiectionibus cum febre, &sine febre, lac damnauit, quanto magis sol uentia damnet pharmaca consideretis uelim: ea enim cum calidae sint naturae, aestasque ista summè calida, &sicca, eiusmodique saltem in qualitatibus, quae patiuntur, praecesserint caeteri partium anni status, hocque malum, ut initio scripsimus, potissimum in mollibus &biliosis accidat temperatu ris, qua ratione isti ducti hoc uitio laborantib. medicamenta per os dare audeant soluentia, quae interdum sua uiolentia, &humorum, qui tunc deijciuntur, acrimonia, haemorrhoi dum ora aperiunt, sanguinemque prouocant, mihi quidem non satis constare potest, nec probari: illa enim humorum po tius fluxum irritant, quàm supprimant: imò eum indies magis, &dolorem excitare putandum est, majusque detrimen tum ex his subsequi, quàm commodum, quemadmodum ex antedictis satis constare arbitror: dolor enim, &membri ca lor, etiam si totum corpus ab excrementis purum sit, fluxio nis causa sunt, ut ait Gal. xiij. τῆς θφαπευτικῆς μεθόδε, &secundo praedict. cap. primo.