Latin
1.1 to 1.23
Lupus Protospatarius Barensis, LUPUS PROTOSPATARIUS BARENSIS RERUM IN REGNO NEAPOLITANO GESTARUM BREVE CHRONICON ab Anno Sal. 860 vsque ad 1102 1.1-23
Not analysed yet
Anno 860. Indictione VIII. comprehensa est Civitas Barum ab Imperatore Constantinopolitano Anno 861. Indict. VIIII. Mortuus est Michael Imperator, et surrexit Basilius Parascensumenus filius eius, et regnavit ann. 21. ipse solus, et ann. 9. cum filijs suis. Anno 866. intravit Ludovicus Imp. Beneventum. Anno 867. incensa est Matera à Ludovico Imperatore, et idem Imperator intravit Civitatem Oriam. Anno 868. Indict�one prima exierunt Agareni à Baro Civitate per Francos, tertia die intrante mensis Febr. eodemq; anno comprehensus est praedictus Ludovicus in Benevento. Anno 875. intraverunt Graeci Barum mense Decembr. die Natalis Domini, feria 3. et Gregorius Stratigo, qui et Baiulus dicebatur. Anno 880. exierunt Agareni de Tarento. Anno 884. Indic. 2. surrexit Alo Princeps mense Octobris. Anno 885. mortuus est Basilius Imper. et coeperunt regere Leo, et Alexander filij eius ann. 26. soli, cum eo verò ann. 9. Anno 886. facta fuit proditio in Baro mense Iunij, quando Princeps fecit proelium cum Stratigo Trapezi, et Graecis. Anno 890. obijt Alo Princeps, et surrexit Ursus frater eius. Anno 891. intraverunt Graeci Beneventum mense Octobris, et Stratigo Sabbatichi in Siponto mense Iunij. Anno 894. exierunt Graeci de Benevento mense Aug. per Francos. Anno 900. descendit Melisianus Stratigo in Apulia. Anno 901. descendit Abraham Rex Sarracenorum in Calabriam, et ivit Cosentiam Civitatem, (a) et percussus est ictu fulguris. Anno 912. complentur ab obitu S. Martini anni 51. Anno 913. Ind. prima coronatus est Constantius Imp. filius praedicti Leonis, qui regnavit ann. 47. Anno 916. exierunt Agareni de Gariliano, et sunt anni 350. quo intraverunt Langobardi in Italiam sub Alboun Rege eorum. Anno 916. explentur 40. anni, ex quo Agareni introierunt in Italiam. Anno 920. introierunt Ungari, idest Unni in Italiam mense Februarij. Anno 921. Interijt Ursileo Stratigo in proelio de Asculo mense Aprilis, et apprehendit Pandulphum Apuleo. Anno 924. capta est Oria à Sarracenis mense Iulij, et interfecerunt cunctas mulieres, reliquos verò deduxerunt in Africam cunctos venundantes. Cod. Andr. et hoc anno Euseb�us obijt Clusij* Anno 926. comprehendit Michael Sclabus Sipontum mense Iulij.