Latin
1.24 to 1.43
Lupus Protospatarius Barensis, LUPUS PROTOSPATARIUS BARENSIS RERUM IN REGNO NEAPOLITANO GESTARUM BREVE CHRONICON ab Anno Sal. 860 vsque ad 1102 1.24-43
Not analysed yet
Anno 927. fuit excidium Tarenti patratum, et perempti sunt omnes viriliter pugnando: reliqui vero deportati sunt in Africam, Id factum est mense Augusti in festivitate Sanctae Mariae. Anno 929. Indict. 2. Pandulphus, et Guaymarius (b) Principes intraverunt in Apuliam. Anno 936. venerunt Ungari Capuam. Anno 939. obscuratus est Sol, et apparuerunt stellae mense Iulij (c) astante tres dies, feria 3. ad horas tres. Luna 29. (d) Anno 940. introierunt Ungari, vel Unni in Italiam mense Aprilis, et factum est proelium in Matera à Graecis cum Langobardis Cum Stratigo Imogalapto et negavit eum Pao in mari. Anno 942. obijt Pandulphus Princeps die 10. mensis Aprilis. Anno 945. Ind. 3. ceciderunt Romanus, et Ubo mense Decembri, et perierunt Ungari à Rege Othone. Anno 946. Factum est homicidium. Bari mense Decembris, inter Cives. Anno 947. Introierunt Ungari in Italiam, et perrexerunt usque Hydruntum. Et Platopidi (a) sedit in Civitate Cupersani, et fuit eo anno bonus introitus (b) per omnem terram. Anno 950. obsederunt Graeci Asculum, et obtinuerunt. Anno 951. (c) Malachianus fecit proelium in Calabria cum Sarracenis, et cecidit. Anno 955. descendit Marianus Patritius in Apuliam. Anno 956. Incensi sunt (d) Murancius Cleri, et Excelsula in Baro. Anno 960. Indict. 3. obijt Constantinus Imp. qui regnavit ann. 47. et surrexit Romanus filius eius, et fuit proelium inter (e) Adralistum, et Ismael. Anno 961. capta est Insula Cretes a Graecis sub Romano, mense Martij, et (a) Titabomen capta est à Sarracenis, et obscuratus est Sol. Anno 963. obijt Romanus Imperator, et elevatus est Nichiphorus, qui regnavit ann. 7. et Otho Rex intravit Romam, et obscuratus est Sol. Anno 965. introivit (b) Manuyci Patritius in Siciliam, et ibi mortuus est. Anno 966. Introivit Nichiphorus (c) Magister in Civitatem Bari, et sunt anni 400. ex quo (d) introierunt Langobardi in Italiam. Anno 967. descendit Otho Rex, et senex, pater Othonis Regis, qui (e) pugnavit cum Bulcassimo Sarracenorum Rege, et interfecit eum Anno 969, introivit Otho Rex in Apuliam mense Martij, et obsedit Civitatem Bari irrito conatu, et in alio anno intravit in Calabriam mense Octobris, et Sol obscuratus est mense Decembris.