Latin
1.15 to 1.18
Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni. 1.15-18
Not analysed yet
[IV] Venit Abbas Macarius magnus ad Abbatem Antonium in montem; cumque pulsasset ostium, egressus est, petiitque: Tu quis es? Ille autem: Ego, inquit, sum Macarius. Et ostio clauso, intravit, relinquens eum. Sed postquam agnovit patientiam ejus, aperuit. Atque cum eo urbane agens, dixit: A multo tempore videre te desiderabam, audita tui fama. Et hospitaliter susceptum refecit, erat enim e multo labore fessus. Vespere autem facto, Abbas Antonius sibi madefecit ramos palmarum. Ait ei Abbas Macarius: Jube et ego mihi intinguam. Ille: Intingue, inquit. Confectoque magno fasciculo, intexit. Igitur sedentes a vespera, collocuti de animarum salute, plectebant; plecta autem per fenestram descendebat in speluncam. Et mane ingrediens beatus Antonius, vidit plectæ Abbatis Macarii copiam, et infit: Multa virtus e manibus istis egreditur. [V] Abbas Macarius prædixit fratribus de vastatione Sceteos: Quando spectaveritis cellam ædificatam juxta paludem, scitote, quod prope sit Sceteos desolatio: quando videritis arbores, ad fores est; cum autem pueros conspexeritis, tollite melotes vestras, atque discedite. [VI] Dixit iterum, volens fratres consolari: Venit huc cum matre sua puer, qui a dæmonio vexabatur, et dicebat matri: Surge anus, abeamus hinc. Illa vero: Non possum, inquit, pedibus incedere. Tum puer ad eam: Ego te portabo. Et admiratus sum dæmonis nequitiam, quomodo eos hinc voluisset fugare. [VII] Referebat Abbas Siso��s: Quaudo eram in Sceti cum Macario, ascendimus septem nomina seu homines, ut cum eo meteremus: et ecce vidua quædam pone nos spicas colligebat, nec cessabat plorare. Vocavit ergo senex dominum prædii, dixitque ei: Quid habet anus hæc, quod semper plorat? Respondit: Quia vir ejus alicujus depositum dum servat, mortuus est subito, nec enuntiavit, ubi posuerit illud, vultque depositi dominus eam et liberos ejus sibi in servos vindicare. Excepit senex Dic ei ut veniat ad nos, ubi ob æstum conquiescimus. Cumque venisset mulier, ait illi senex: Quare omnino ita fles? Respondit illa: Maritus meus accepto deposito emigravit e vita, nec significavit moriens, ubi posuerit. Tunc senex ad eam: Veni, ostende mihi ubi sepelieris eum. Itaque ductis secum fratribus cum ea egressus est. Ut pervenerunt ad locum, dixit senex mulieri: Recede in domum tuam. Et postquam precati fuissent, vocavit senex mortuum his verbis: Ille, ubi posuisti alienum depositum? Responsionem dedit homo: Absconditum est in domo mea, sub pede lecti. Senex ad ipsum: Iterum dormi usque ad resurrectionis diem. Hoc videntes fratres, præ timore ceciderunt ad pedes ejus. Tum illis senex: Non propter me id evenit, nihil quippe sum: sed propter viduam et pupillos Deus rem fecit, hoc vero magnum est, quod Deus vult animam esse sine peccato, et quidquid petierit accipiet. Profectus ergo nuntiavit viduæ, ubi jaceret depositum. Quæ accipiens dedit domino, ac in libertatem asseruit liberos, omnesque qui miraculum audiverunt, gloriam dederunt Deo.