Latin
1.19 to 1.23
Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni. 1.19-23
Not analysed yet
[VIII] Narravit Abbas Petrus de beato Macario, quod cum advenisset aliquando ad quemdam anachoretam, et invenisset eum ægrotantem, sciscitatus sit, quidnam cibi vellet sumere: nihil quippe erat in cella ejus. Qui postquam dixisset, pastillum, non piguit virum fortem Alexandriam proficisci, ut ægro daret: miraque res nemini manifesta facta est. [IX] Iterum memoravit; Ad Abbatem Macarium cum fratribus cunctis in simplicitate conversantem dixerunt nonnulli? Quare te talem præbes? Ille respondit: Duodecim annos servivi Domino meo, ut mihi hanc gratiam largiretur; et omnes mihi consilium datis, uti eam deponam? [X] Dicebant de Abbate Macario, quod si cum fratribus vacans versaretur, ita secum constituebat; si vinum affuerit propter fratres bibe; et pro uno vini poculo, per unum diem aquam non bibas. Igitur fratres, reficere cupientes, dabant ei. Senex autem cum gaudio admittebat, ut se ipsum torqueret. At discipulus ejus, cui res nota erat, dicebat fratribus: Per Dominum, ne præbeatis illi; alioqui in cella confecturus est se. Quo comperto fratres, non amplius ei porrigebant. [XI] Proficiscens aliquando Abbas Macarius a palude in cellam suam, portabat palmarum ramos; et ecce occurrit ei in via diabolus falcem gerens. Utque voluit eum ferire, non valuit. Itaque ait ei: Multa a te vis, Macari, quod adversus te nihil valeo. En enim, quidquid agis, ego quoque facio. Tu cibo abstines, et ego: vigilas; ego penitus non dormio. Unum solum est in quo vincis me. Interrogavit Abbas Macarius: Quodnam est illud? Respondit: Humilitas tua. Ac propterea adversus te nihil possum. [XII] Interrogaverunt quidam e patribus Abbatem Macarium Aegyptium, dicentes: Qui fit, ut sive comedas, sive jejunes, corpus tuum pariter siccum sit? Responditque illis senex: Lignum quod versat sarmenta quæ comburuntur, omnino ab igne consumitur. Simili modo si mentem suam homo in timore Dei mundaverit, ipse Dei timor corpus ejus consumit.