Latin
Book 1, lines 1.1.72-1.1.75
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.72-75
Not analysed yet
XII. Igitur seniore fratre, Willelmo videlicet comite, infirmitate superveniente, defuncto, magnus dolor omnes Normannos invasit: quippe quia tanti consilii virum, tam armis strenuum, tam sibi munificum, affabilem et morigeratum, ulterius se habere diffidebant. Sed exequiis ex more accuratissime et cum maximo planctu non immerito celebratis, secundus frater Drogo totius Apuliae dominatum suscepit: vir quidem, ut succincte dicamus, per cuncta laudabilis. Hic fratrem suum Umfredum Abagelardum comitem, apud castrum quod Lavel dicitur, virum prudentissimum, consilio Apuliensium et Normannorum ordinavit, Robertum vero Guiscardum in Calabria posuit, firmans ei castrum in valle Cratensi, in loco qui Scribla dicitur, ad debellandos Cusentinos et eos qui adhuc in Calabria rebelles erant.
XIII. Longobardi igitur Apulienses, genus semper perfidissimum, traditionem per universam Apuliam silenter ordinant, ut omnes Normanni una die occiderentur. Determinato die, cum comes Drogo apud castrum Montis Olei, quod corrupte ab incolis Montolium dicitur, moraretur, summo diluculo ad ecclesiam, ut sibi mos erat, properans, cum iam ecclesiam intraret, quidam, Risus nomine, eiusdem comitis compater et sacramento confoederatus, post ianuam latens, foedere rupto, ferro eum suscepit: sicque cum pluribus suorum, paucis aufugientibus, occisus est. Sed per diversa Apuliae loca plures hac traditione occubuerunt.
Porro Umfredus Abagelardus, nece fratris turbatus, honorem sibi vindicans, castra, quae frater possederat, insiluit; Normannosque, qui periculum traditionis evaserant, sibi alligans, in vindictam fraternae necis insurgit, multoque tempore castrum, in quo frater suus occisus fuerat, oppugnans, tandem devicit; fratrisque interemptorem, cum sibi assentientibus, diversis cruciatibus afficiens, eorum sanguine iram et dolorem cordis sui aliquantulum extinxit.
XIV. Apulienses vero, necdum traditionibus exhausti, per occultos legatos nonum Leonem apostolicum, ut in Apuliam cum exercitu veniat, invitant, dicentes Apuliam sibi iure competere et, praedecessorum suorum temporibus, iuris Ecclesiae Romanae fuisse, se illi auxilium laturos; Normannos imbelles, viribus enerves, numero paucos. Ille, ut assolet, quamvis prudentissimus esset, ambitione captus, Alamannorum exercitu ab Imperatore sibi in adiutorio accepto, confidens in auxilio Longobardorum, Apuliam intrat. Comes vero Humfredus, sibi honestius ducens potius cum honore vitam finire quam cum dedecore privari, commoto exercitu, audacter hostibus occurrit, ordinataque acie suorum, certamen iniens, cum primo congressu fortiter, ut solitus erat, agere coepisset, Longobardi, territi, fuga seipsos tueri nituntur, Alamannis in proelio relictis. Qui, cum fortiter dimicarent, nullum refugium nisi in armis habentes, Normannis vincentibus, pene omnes occubuerunt. Apostolicus, fuga vitae asylum expetens, intra urbem provinciae Capitanatae, quae Civitata dicitur, sese profugus recepit. Quem hostes insequentes, armato milite obsident: aggeres portant, machinamenta ad urbem capiendam parant, incolas minis terrent, ut apostolicum reddant. Illi vero, ut semper perfidissimi, nulla pactione ad utilitatem apostolici, nisi ut se ipsos tuerentur, exquisita, eum per portas eiciunt. Quem hostes suscipientes, ob reverentiam Sanctae Romanae Sedis, cum magna devotione eius provolvuntur pedibus, veniam et benedictionem eius postulantes. Sed et usque ad loca, quibus exercitus castra et tentoria fixerat, cum omni humilitate illi servire executi sunt. Quorum legitimam benevolentiam vir apostolicus, gratanter suscipiens, de offensis indulgentiam et benedictionem contulit, et omnem terram, quam pervaserant et quam ulterius versus Calabriam et Siciliam lucrari possent, de sancti Petri haereditali feudo sibi et haeredibus suis possidendam concessit circa annos MLII[I].